カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2838-2845

[2838]
Haec petitio admirationem movet. Si solummodo primum sententiae implicaret membrum — «Dimitte nobis debita nostra» —, in tribus primis petitionibus Orationis Domini posset implicite includi, quia Christi sacrificium «in remissionem peccatorum» est. Attamen, iuxta secundum sententiae membrum, nostra petitio non exaudietur nisi prius cuidam responderimus exigentiae. Nostra petitio se vertit ad futurum, nostra responsio praecessisse debet; quoddam eas coniungit verbum: «sicut».
[2839]
Audaci fiducia, Patrem nostrum orare incepimus. Eum supplicantes ut Nomen Eius sanctificetur, ab Eo petivimus ut semper magis sanctificemur. Sed, licet veste baptismali superinduti, peccare nosque a Deo avertere non desinimus. Nunc in hac nova petitione, ad Eum redimus, tamquam filius prodigus,Cf Lc 15,11-32. et nos coram Eo agnoscimus peccatores, sicut publicanus.Cf Lc 18,13. Nostra petitio quadam incipit «confessione» qua simul nostram miseriam Eiusque confitemur misericordiam. Firma est nostra spes, quia, in Eius Filio, «habemus Redemptionem, remissionem peccatorum» (Col 1,14).Cf Eph 1,7. Efficax et indubium remissionis Eius signum in sacramentis invenimus Ecclesiae Eius.Cf Mt 26,28; Io 20,23.
[2840]
Iam vero, et hoc quidem metuendum est, hic misericordiae fluxus nostrum cor nequit penetrare, dum illis non pepercerimus qui nos offenderunt. Amor, sicut corpus Christi, est indivisibilis: nequimus diligere Deum quem non videmus, nisi diligamus fratrem, sororem, quos videmus.Cf 1 Io 4,20. Nostrum cor, nostris fratribus et sororibus indulgere recusans, occluditur, eius durities illud misericordi Patris amori impenetrabile reddit; in nostri peccati confessione, cor nostrum aperitur gratiae Eius.
[2841]
Haec petitio tanti momenti est, ut ea una sit ad quam Dominus redit quamque Ipse in sermone evolvit montano.Cf Mt 5,23-34; 6,14-15; Mc 11,25. Capitalis haec mysterii Foederis exigentia homini est impossibilis. «Apud Deum autem omnia possibilia sunt» (Mt 19,26).
[2842]
Hoc «sicut» non est unicum in Iesu doctrina: «Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est» (Mt 5,48). «Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est» (Lc 6,36). «Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem» (Io 13,34). Observantia mandati Domini est impossibilis, si agitur de exemplari divino extrinsece imitando. Agitur de vitali atque «ex imo corde» provenienti participatione sanctitatis, misericordiae, amoris Dei nostri. Solus Spiritus, quo «vivimus» (Gal 5,25), potest efficere «nostros» eosdem sensus qui in Christo Iesu fuerunt.Cf Phil 2,1.5. Tunc veniae unitas possibilis fit, «donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis» (Eph 4,32).
[2843]
Sic vitam accipiunt Domini verba de remissione, de hoc amore qui amat usque ad amoris finem.Cf Io 13,1. Servi immisericordis parabola, quae Domini coronat doctrinam de communione ecclesiali,Cf Mt 18,23-35. his verbis concludit: «Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris». Ibi, revera, in «imo corde» omnia ligantur et solvuntur. In potestate nostra non est offensam non amplius sentire eamque oblivisci; sed cor quod Spiritui Sancto se offert, vulnus in compassionem vertit atque memoriam purificat, offensam in intercessionem transformans.
[2844]
Oratio christiana usque ad inimicorum veniam procedit.Cf Mt 5,43-44. Transfigurat discipulum, eumdem Eius Magistro configurando. Venia quoddam culmen est orationis christianae; orationis donum solummodo in corde compassioni divinae conformi recipi potest. Venia etiam testatur, amorem, in nostro mundo, peccato esse fortiorem. Hesterni et hodierni martyres hoc Iesu ferunt testimonium. Venia condicio fundamentalis est ReconciliationisCf 2 Cor 5,18-21. filiorum Dei cum eorum Patre et hominum inter se.Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dives in misericordia, 14: AAS 72 (1980) 1221-1228.
[2845]
Haec venia essentialiter divina nullum habet limitem nullamque mensuram.Cf Mt 18,21-22; Lc 17,3-4. Si de «offensis» agitur (de «peccatis» secundum Lc 11,4 vel de «debitis» secundum Mt 6,12), revera omnes semper sumus debitores: «Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis» (Rom 13,8). Sanctae Trinitatis communio fons est et regula veritatis cuiuslibet relationis.Cf 1 Io 3,19-24. Eadem fit vita in oratione, praesertim in Eucharistia:Cf Mt 5,23-24.
« Nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari revertentem prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus. Sacrificium Deo maius est pax nostra et fraterna concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata ».Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 23: CCL 3A, 105 (PL 4, 535-536).