カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2839-2841

[2839]
Audaci fiducia, Patrem nostrum orare incepimus. Eum supplicantes ut Nomen Eius sanctificetur, ab Eo petivimus ut semper magis sanctificemur. Sed, licet veste baptismali superinduti, peccare nosque a Deo avertere non desinimus. Nunc in hac nova petitione, ad Eum redimus, tamquam filius prodigus,340 et nos coram Eo agnoscimus peccatores, sicut publicanus.341 Nostra petitio quadam incipit «confessione» qua simul nostram miseriam Eiusque confitemur misericordiam. Firma est nostra spes, quia, in Eius Filio, «habemus Redemptionem, remissionem peccatorum» (Col 1,14).342 Efficax et indubium remissionis Eius signum in sacramentis invenimus Ecclesiae Eius.343
[2840]
Iam vero, et hoc quidem metuendum est, hic misericordiae fluxus nostrum cor nequit penetrare, dum illis non pepercerimus qui nos offenderunt. Amor, sicut corpus Christi, est indivisibilis: nequimus diligere Deum quem non videmus, nisi diligamus fratrem, sororem, quos videmus.344 Nostrum cor, nostris fratribus et sororibus indulgere recusans, occluditur, eius durities illud misericordi Patris amori impenetrabile reddit; in nostri peccati confessione, cor nostrum aperitur gratiae Eius.
[2841]
Haec petitio tanti momenti est, ut ea una sit ad quam Dominus redit quamque Ipse in sermone evolvit montano.345 Capitalis haec mysterii Foederis exigentia homini est impossibilis. «Apud Deum autem omnia possibilia sunt» (Mt 19,26).