カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2839-2841

[2839]
Audaci fiducia, Patrem nostrum orare incepimus. Eum supplicantes ut Nomen Eius sanctificetur, ab Eo petivimus ut semper magis sanctificemur. Sed, licet veste baptismali superinduti, peccare nosque a Deo avertere non desinimus. Nunc in hac nova petitione, ad Eum redimus, tamquam filius prodigus,Cf Lc 15,11-32. et nos coram Eo agnoscimus peccatores, sicut publicanus.Cf Lc 18,13. Nostra petitio quadam incipit «confessione» qua simul nostram miseriam Eiusque confitemur misericordiam. Firma est nostra spes, quia, in Eius Filio, «habemus Redemptionem, remissionem peccatorum» (Col 1,14).Cf Eph 1,7. Efficax et indubium remissionis Eius signum in sacramentis invenimus Ecclesiae Eius.Cf Mt 26,28; Io 20,23.
[2840]
Iam vero, et hoc quidem metuendum est, hic misericordiae fluxus nostrum cor nequit penetrare, dum illis non pepercerimus qui nos offenderunt. Amor, sicut corpus Christi, est indivisibilis: nequimus diligere Deum quem non videmus, nisi diligamus fratrem, sororem, quos videmus.Cf 1 Io 4,20. Nostrum cor, nostris fratribus et sororibus indulgere recusans, occluditur, eius durities illud misericordi Patris amori impenetrabile reddit; in nostri peccati confessione, cor nostrum aperitur gratiae Eius.
[2841]
Haec petitio tanti momenti est, ut ea una sit ad quam Dominus redit quamque Ipse in sermone evolvit montano.Cf Mt 5,23-34; 6,14-15; Mc 11,25. Capitalis haec mysterii Foederis exigentia homini est impossibilis. «Apud Deum autem omnia possibilia sunt» (Mt 19,26).