カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2842-2845

[2842]
Hoc «sicut» non est unicum in Iesu doctrina: «Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est» (Mt 5,48). «Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est» (Lc 6,36). «Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem» (Io 13,34). Observantia mandati Domini est impossibilis, si agitur de exemplari divino extrinsece imitando. Agitur de vitali atque «ex imo corde» provenienti participatione sanctitatis, misericordiae, amoris Dei nostri. Solus Spiritus, quo «vivimus» (Gal 5,25), potest efficere «nostros» eosdem sensus qui in Christo Iesu fuerunt.346 Tunc veniae unitas possibilis fit, «donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis» (Eph 4,32).
[2843]
Sic vitam accipiunt Domini verba de remissione, de hoc amore qui amat usque ad amoris finem.347 Servi immisericordis parabola, quae Domini coronat doctrinam de communione ecclesiali,348 his verbis concludit: «Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris». Ibi, revera, in «imo corde» omnia ligantur et solvuntur. In potestate nostra non est offensam non amplius sentire eamque oblivisci; sed cor quod Spiritui Sancto se offert, vulnus in compassionem vertit atque memoriam purificat, offensam in intercessionem transformans.
[2844]
Oratio christiana usque ad inimicorum veniam procedit.349 Transfigurat discipulum, eumdem Eius Magistro configurando. Venia quoddam culmen est orationis christianae; orationis donum solummodo in corde compassioni divinae conformi recipi potest. Venia etiam testatur, amorem, in nostro mundo, peccato esse fortiorem. Hesterni et hodierni martyres hoc Iesu ferunt testimonium. Venia condicio fundamentalis est Reconciliationis350 filiorum Dei cum eorum Patre et hominum inter se.351
[2845]
Haec venia essentialiter divina nullum habet limitem nullamque mensuram.352 Si de «offensis» agitur (de «peccatis» secundum Lc 11,4 vel de «debitis» secundum Mt 6,12), revera omnes semper sumus debitores: «Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis» (Rom 13,8). Sanctae Trinitatis communio fons est et regula veritatis cuiuslibet relationis.353 Eadem fit vita in oratione, praesertim in Eucharistia:354
« Nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari revertentem prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus. Sacrificium Deo maius est pax nostra et fraterna concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata ».355