カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2846-2849

[2846]
Haec petitio radicem attingit praecedentis, quia peccata nostra fructus sunt consensus tentationi. Patrem nostrum rogamus ne nos in eam «inducat». Difficile est vocem Graecam uno vertere verbo: haec significat «ne permittas intrare in»,Cf Mt 26,41. «ne sinas nos tentationi succumbere». «Deus enim non tentatur malis, Ipse autem neminem tentat» (Iac 1,13), vult e contra nos a tentatione liberare. Eum precamur ne nos sinat ingredi viam quae ad peccatum ducit. In colluctationem incumbimus inter «carnem et Spiritum». Haec petitio Spiritum implorat discretionis et roboris.
[2847]
Spiritus Sanctus efficit ut discernamus inter probationem, ad interioris hominis progressum necessariam,Cf Lc 8,13-15; Act 14,22; 2 Tim 3,12. quaeque «virtutem probatam» intendit,Cf Rom 5,3-5. et tentationem quae ad peccatum ducit et mortem.Cf Iac 1,14-15. Etiam discernere debemus inter «tentari» et tentationi «consentire». Discretio denique mendacium aperit tentationis: specie, eius obiectum est «bonum [...], pulchrum oculis et desiderabile» (Gn 3,6), dum revera eius fructus mors est.
« Neque enim cuiquam Deus bonum vult quasi necessitate fieri, sed voluntate [...]. Porro haec tentationis est utilitas. Quae in anima nostra recepta omnes praeter Deum latent, nosque etiam ipsos, ea per tentationes manifesta fiunt, ne nos amplius lateat quales simus, sed qui simus cognoscentes, sentiamus si velimus propria mala, et agamus etiam gratias pro bonis quae nobis per tentationes ostensa sunt ».Origenes, De oratione, 29, 15 et 17: GCS 3, 390-391 (PG 11, 541-544).
[2848]
«Non induci in tentationem» decisionem cordis implicat: «Ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. [...] Nemo potest duobus dominis servire» (Mt 6,21.24). «Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus» (Gal 5,25). In hoc Spiritui Sancto «consensu», Pater nobis robur tribuit. «Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere» (1 Cor 10,13).
[2849]
Talis autem colluctatio talisque victoria possibiles non sunt nisi oratione. Per orationem, Iesus victor est Tentatoris, inde ab initioCf Mt 4,1-11. et in ultima Suae agoniae colluctatione.Cf Mt 26,36-44. Christus Suae colluctationi Suaeque agoniae nos coniungit in hac ad Patrem nostrum petitione. Cordis vigilantia, in communione cum vigilantia Eius, instanter commemoratur.Cf Mc 13,9.23.33-37; 14,38; Lc 12,35-40. Vigilantia est «custodia cordis» et Iesus Patrem precatur Suum ut servet nos in nomine Eius.Cf Io 17,11. Spiritus Sanctus nos indesinenter excitare quaerit ad hanc vigilantiam.Cf 1 Cor 16,13; Col 4,2; 1 Thess 5,6; 1 Pe 5,8. Haec petitio suum sensum accipit dramaticum in relatione ad tentationem finalem nostrae colluctationis in terra; eadem perseverantiam finalem petit. «Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat» (Apc 16,15).