カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 295-301

[295]
Credimus Deum secundum Suam sapientiam creasse mundum.140 Hic cuiuslibet necessitatis, fati caeci aut casus non est effectus. Credimus eum a voluntate libera procedere Dei, qui creaturas voluit efficere Sui esse, Suae sapientiae et Suae bonitatis participes. «Tu creasti omnia, et propter voluntatem Tuam erant et creata sunt» (Apc 4,11). «Quam multiplicata sunt opera Tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti» (Ps 104,24). «Suavis Dominus universis, et miserationes Eius super omnia opera Eius» (Ps 145,9).
[296]
Credimus Deum nulla re praeexsistenti neque ullo adiutorio egere ad creandum.141 Neque creatio emanatio est necessaria e divina substantia.142 Deus libere creat «ex nihilo»:143
« Quid autem magni esset, si Deus ex materia subiecta mundum faceret? Opifex enim apud nos cum materiam ab aliquo acceperit ex ea quidquid placuerit effingit. Dei autem potentia in eo spectatur, ut ex nihilo faciat quaecumque voluerit ».144
[297]
Fidem de creatione «ex nihilo» Scriptura testatur tamquam plenam promissionis et spei veritatem. Ita mater septem filiorum eos ad martyrium excitat:
« Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum et vitam vobis cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges Eius. [...] Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intelligas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit » (2 Mac 7,22-23.28).
[298]
Quia Deus ex nihilo creare potest, potest etiam per Spiritum Sanctum vitam animae peccatoribus donare cor purum in illis creans,145 et defunctis vitam corporis per resurrectionem, Ille «qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint» (Rom 4,17). Et quia per Verbum Suum potuit efficere ut lux e tenebris splendesceret,146 etiam lumen fidei donare potest eis qui Illum ignorant.147
[299]
Si Deus cum sapientia creat, creatio ordinata est: «omnia in mensura et numero et pondere disposuisti» (Sap 11,20). Illa in aeterno Verbo et per aeternum Verbum, quod «est imago Dei invisibilis» (Col 1,15), creata, homini destinatur et ad eum dirigitur, imaginem Dei,148 et ipsum ad relationem personalem cum Deo vocatum. Nostra intelligentia, particeps luminis Intellectus divini, potest intelligere id quod nobis Deus per creationem dicit,149 utique non sine magno nisu et in spiritu humilitatis atque reverentiae coram Creatore Eiusque opere.150 Creatio, e divina bonitate orta, hanc participat bonitatem («Et vidit Deus quod esset bona [...] valde bona»: Gn 1,4.10.12.18.21.31). Deus enim creationem voluit tamquam donum homini designatum, tamquam hereditatem illi destinatam et concreditam. Ecclesia pluries bonitatem creationis, inclusa mundi materialis bonitate, defendere debuit.151
[300]
Deus omnibus operibus Suis est infinite maior:152 «elevata est magnificentia» Eius «super caelos» (Ps 8,2), «magnitudinis Eius non est investigatio» (Ps 145,3). Sed quia Ille Creator sublimis est et liber, prima omnium exsistentium causa, creaturarum Suarum ultimae intimitati est praesens: «In Ipso enim vivimus, movemur et sumus» (Act 17,28). Secundum sancti Augustini verba, Ipse est «interior intimo meo et superior summo meo».153
[301]
Post creationem, Deus Suam sibi ipsi non derelinquit creaturam. Ei non solum esse et exsistere praebet, sed eam in «esse» singulis conservat momentis, ei agere tribuit eamque ad eius ducit terminum. Hanc absolutam relate ad Creatorem agnoscere dependentiam fons est sapientiae et libertatis, gaudii et fiduciae:
« Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi Tu voluisses? Aut, quod a Te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam Tua sunt, Domine, qui amas animas » (Sap 11,24-26).