[295]
わたしたちは、神が英知をもって世界を造られたことを信じます知恵9・9参照。。世界は何かの必然、盲目的運命、または偶然によって現れたのではありません。世界は、ご自分の存在、英知、善に被造物をあずからせることを望まれた神の自由な意志から生じたことを、わたしたちは信じます。「あなたは万物を造られ、み心によって万物は存在し、また創造された」(黙示録4∙11)。「主よ、みわざはいかにおびただしいことか。あなたはすべてを知恵によって成し遂げられた」(詩編104∙24)。「主はすべてのものに恵みを与え、造られたすべてのものをあわれんでくださいます」(詩編145∙9)。
Credimus Deum secundum Suam sapientiam creasse mundum.Cf Sap 9,9. Hic cuiuslibet necessitatis, fati caeci aut casus non est effectus. Credimus eum a voluntate libera procedere Dei, qui creaturas voluit efficere Sui esse, Suae sapientiae et Suae bonitatis participes. «Tu creasti omnia, et propter voluntatem Tuam erant et creata sunt» (Apc 4,11). «Quam multiplicata sunt opera Tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti» (Ps 104,24). «Suavis Dominus universis, et miserationes Eius super omnia opera Eius» (Ps 145,9).
[296]
創造なさるために、神は前もって存在する何ものも、いかなる助けも必要とされないことをわたしたちは信じています
『デイ・フィリウス』第1章(DS3002)参照。。創造はまた、神の実体の必然的な流出でもありません
同禁止条令「1万物の創造者である神」1-4 (DS3023〜DS3024)参照。。神は「無から」
第4ラテラノ公会議決議第1章「カトリックの信仰について」 (DS800)、『デイ・フィリウス』禁止条令「1万物の創造者である神」 5(DS3025)。自由にお造りになられるのです。
「神が、世界をそれ以前に存在する素材から造り出されたのでしたら、何の不思議もありません。人間である職人でさえ、素材を与えられるならば、すべて望むままにそれを細工することができます。ところが、神の力が現れるのは、お望みになるすべてのものを無からお造りになるというところなのです」アンティオキアの聖テオフィロ『アウトリュコスに送る』 (S. Theophilus Antiochenus, Ad Autolycum, 2, 4 : SC 20, 102 [PG 6, 10521)。。
Credimus Deum nulla re praeexsistenti neque ullo adiutorio egere ad creandum.
Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3002. Neque creatio emanatio est necessaria e divina substantia.
Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo rerum omnium Creatore, canones 1-4: DS 3023-3024. Deus libere creat «ex nihilo»:
Concilium Lateranense IV, Cap. 2, De fide catholica: DS 800; Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo rerum omnium Creatore, canon 5: DS 3025. « Quid autem magni esset, si Deus ex materia subiecta mundum faceret? Opifex enim apud nos cum materiam ab aliquo acceperit ex ea quidquid placuerit effingit. Dei autem potentia in eo spectatur, ut ex nihilo faciat quaecumque voluerit ».Sanctus Theophilus Antiochenus Ad Autolycum, 2, 4: SC 20, 102 (PG 6, 1052).
[297]
聖書において、「無から」創造されるという信仰は、約束と希望を豊かに含む教えとして示されています。たとえば、七人の息子の母親はその子らの殉教を励まし、こう語ったのでした。
「わたしは、お前たちがどのようにしてわたしの胎に宿ったのか知らない。お前たちに霊といのちを恵んだのでもなく、わたしがお前たち一人ひとりの肢体を組み合わせたのでもない。人の出生をつかさどり、あらゆるものに生命を与える世界の造り主は、あわれみをもって、霊といのちを再びお前たちに与えてくださる。それは今ここで、お前たちが主の律法のためには、いのちをも惜しまないからだ。……子よ、天と地に目を向け、そこにある万物を見て、神がこれらのものをすでに在ったものから造られたのではないこと、そして人間も例外ではないということを知っておくれ」(二マカバイ7∙22-23,28)。
Fidem de creatione «ex nihilo» Scriptura testatur tamquam plenam promissionis et spei veritatem. Ita mater septem filiorum eos ad martyrium excitat:
« Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum et vitam vobis cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges Eius. [...] Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intelligas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit » (2 Mac 7,22-23.28).
[298]
無から創造することができる神は、聖霊によって罪びとたちのうちに清い心を造りながら詩編51・12参照。、魂のいのちを与え、復活によって、死者たちにはからだのいのちを与えることがおできになります。神は「死者にいのちを与え、存在していないものを呼び出して存在させる」(ローマ4∙17)かたなのです。また、みことばによってやみに光を輝かせ創世記1・3参照。ることのできた神は、ご自分を知らない人々に信仰の光を与えることもおできになります2コリント4・6参照。。
Quia Deus ex nihilo creare potest, potest etiam per Spiritum Sanctum vitam animae peccatoribus donare cor purum in illis creans,Cf Ps 51,12. et defunctis vitam corporis per resurrectionem, Ille «qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint» (Rom 4,17). Et quia per Verbum Suum potuit efficere ut lux e tenebris splendesceret,Cf Gn 1,3. etiam lumen fidei donare potest eis qui Illum ignorant.Cf 2 Cor 4,6.
[299]
もし神が英知をもって創造なさるのであれば、被造物には秩序があるはずです。「あなたは、長さや、数や、重さにおいて、すべてに均衡がとれるようにはからわれた」(知恵11∙20)。それらのものは、「見えない神の姿」(コロサイ1∙15)である永遠のみことばのうちに、みことばによって造られたので、神の似姿として創世記1・26参照。神との親しい交わりに召されている人間の用に供されています。神の知性の光にあやかる人間の知性は、神が被造物を通してわたしたちに語られることを理解することができます詩編19・2-5参照。。いうまでもなく、それにはかなりの努力と、創造主とそのわざとを前にした謙虚さ、ならびに畏敬の精神を必要としますヨブ42・3参照。。神の善から生まれた被造物はその善にあやかります(「神は見て、よし、きわめてよしとされた」〈創世記 1∙4,10,12,18,21,31〉)。神は、被造物が人間のための贈り物、人間にゆだねられた遺産となることをお望みになりました。教会は、物質界のすばらしさをも含めて、被造物がよいものであることを、反対者に対して幾度も繰り返し弁護しなければなりませんでした聖レオ1世書簡『クアム・ラウダビリテル』 (DS286)、第1ブラガ教会会議『異端者、特にプリスキリアヌス派の排斥』(Anathematismi praesertim contra Priscillianistas, 5-13 : DS455〜DS463)、第4ラテラノ公会議決議第1章「カトリックの信仰について」 (DS800)、フィレンツェ公会議『ヤコブ派に対する教令』(DS1333)、『デイ・フィリウス』第1章(DS3002)参照。。
Si Deus cum sapientia creat, creatio ordinata est: «omnia in mensura et numero et pondere disposuisti» (Sap 11,20). Illa in aeterno Verbo et per aeternum Verbum, quod «est imago Dei invisibilis» (Col 1,15), creata, homini destinatur et ad eum dirigitur, imaginem Dei,Cf Gn 1,26. et ipsum ad relationem personalem cum Deo vocatum. Nostra intelligentia, particeps luminis Intellectus divini, potest intelligere id quod nobis Deus per creationem dicit,Cf Ps 19,2-5. utique non sine magno nisu et in spiritu humilitatis atque reverentiae coram Creatore Eiusque opere.Cf Iob 42,3. Creatio, e divina bonitate orta, hanc participat bonitatem («Et vidit Deus quod esset bona [...] valde bona»: Gn 1,4.10.12.18.21.31). Deus enim creationem voluit tamquam donum homini designatum, tamquam hereditatem illi destinatam et concreditam. Ecclesia pluries bonitatem creationis, inclusa mundi materialis bonitate, defendere debuit.Cf Sanctus Leo Magnus, Epistula Quam laudabiliter: DS 286; Concilium Bracarense I, Anathematismi praesertim contra Priscillianistas, 5-13: DS 455-463; Concilium Lateranense IV, Cap. 2, De fide catholica: DS 800; Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis: DS 1333; Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3002.
[300]
神はご自分のすべてのわざより無限に偉大なかたですシラ43・30参照。。その「威光は天よりも高く」(詩編8∙2 参照)、「大きなみわざは究めることもできません」(詩編145∙3)。しかし、神は最高の、自由な創造主、存在するすべてのものの第一原因ですから、被造物のもっとも奥深いところに内在しておられます。「〔わたしたち〕は神の中に生き、動き、存在します」(使徒言行録、17∙28)。聖アウグスチヌスのことばによれば、神は「わたしのもっとも奥深いところよりも奥深く、わたしのもっとも高いところよりも高く」聖アウグスティヌス『告白録』 (S. Augustinus, Confessiones, 3, 6, 11 : CCL 27, 33 [PL 32, 688])。おいでになるのです。
Deus omnibus operibus Suis est infinite maior:Cf Eccli 43, 30. «elevata est magnificentia» Eius «super caelos» (Ps 8,2), «magnitudinis Eius non est investigatio» (Ps 145,3). Sed quia Ille Creator sublimis est et liber, prima omnium exsistentium causa, creaturarum Suarum ultimae intimitati est praesens: «In Ipso enim vivimus, movemur et sumus» (Act 17,28). Secundum sancti Augustini verba, Ipse est «interior intimo meo et superior summo meo».Sanctus Augustinus, Confessiones, 3, 6, 11: CCL 27, 33 (PL 32, 688).
[301]
神が、創造の後、被造物を放棄することはありません。初めに存在を与えるだけではなく、一瞬一瞬その「存在」を支え、動く能力を与え、目的に導かれます。創造主に対するこの全面的な依存を認めることは、英知と自由、喜びと信頼の源となります。
「あなたは存在するものすべてを愛し、お造りになったものを何一つ嫌われない。憎んでおられるのなら、造られなかったはずだ。あなたがお望みにならないのに存続し、あなたが呼び出されないのに存在するものが果たしてあるだろうか。いのちを愛される主よ、すべてはあなたのもの、あなたはすべてをいとおしまれる」(知恵11∙24-26)。
Post creationem, Deus Suam sibi ipsi non derelinquit creaturam. Ei non solum esse et exsistere praebet, sed eam in «esse» singulis conservat momentis, ei agere tribuit eamque ad eius ducit terminum. Hanc absolutam relate ad Creatorem agnoscere dependentiam fons est sapientiae et libertatis, gaudii et fiduciae:
« Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi Tu voluisses? Aut, quod a Te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam Tua sunt, Domine, qui amas animas » (Sap 11,24-26).