カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 296-298

[296]
Credimus Deum nulla re praeexsistenti neque ullo adiutorio egere ad creandum.Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3002. Neque creatio emanatio est necessaria e divina substantia.Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo rerum omnium Creatore, canones 1-4: DS 3023-3024. Deus libere creat «ex nihilo»:Concilium Lateranense IV, Cap. 2, De fide catholica: DS 800; Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo rerum omnium Creatore, canon 5: DS 3025.
« Quid autem magni esset, si Deus ex materia subiecta mundum faceret? Opifex enim apud nos cum materiam ab aliquo acceperit ex ea quidquid placuerit effingit. Dei autem potentia in eo spectatur, ut ex nihilo faciat quaecumque voluerit ».Sanctus Theophilus Antiochenus Ad Autolycum, 2, 4: SC 20, 102 (PG 6, 1052).
[297]
Fidem de creatione «ex nihilo» Scriptura testatur tamquam plenam promissionis et spei veritatem. Ita mater septem filiorum eos ad martyrium excitat:
« Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum et vitam vobis cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges Eius. [...] Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intelligas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit » (2 Mac 7,22-23.28).
[298]
Quia Deus ex nihilo creare potest, potest etiam per Spiritum Sanctum vitam animae peccatoribus donare cor purum in illis creans,Cf Ps 51,12. et defunctis vitam corporis per resurrectionem, Ille «qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint» (Rom 4,17). Et quia per Verbum Suum potuit efficere ut lux e tenebris splendesceret,Cf Gn 1,3. etiam lumen fidei donare potest eis qui Illum ignorant.Cf 2 Cor 4,6.