カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 299

[299]
Si Deus cum sapientia creat, creatio ordinata est: «omnia in mensura et numero et pondere disposuisti» (Sap 11,20). Illa in aeterno Verbo et per aeternum Verbum, quod «est imago Dei invisibilis» (Col 1,15), creata, homini destinatur et ad eum dirigitur, imaginem Dei,Cf Gn 1,26. et ipsum ad relationem personalem cum Deo vocatum. Nostra intelligentia, particeps luminis Intellectus divini, potest intelligere id quod nobis Deus per creationem dicit,Cf Ps 19,2-5. utique non sine magno nisu et in spiritu humilitatis atque reverentiae coram Creatore Eiusque opere.Cf Iob 42,3. Creatio, e divina bonitate orta, hanc participat bonitatem («Et vidit Deus quod esset bona [...] valde bona»: Gn 1,4.10.12.18.21.31). Deus enim creationem voluit tamquam donum homini designatum, tamquam hereditatem illi destinatam et concreditam. Ecclesia pluries bonitatem creationis, inclusa mundi materialis bonitate, defendere debuit.Cf Sanctus Leo Magnus, Epistula Quam laudabiliter: DS 286; Concilium Bracarense I, Anathematismi praesertim contra Priscillianistas, 5-13: DS 455-463; Concilium Lateranense IV, Cap. 2, De fide catholica: DS 800; Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis: DS 1333; Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3002.