[300]
神はご自分のすべてのわざより無限に偉大なかたですシラ43・30参照。。その「威光は天よりも高く」(詩編8∙2 参照)、「大きなみわざは究めることもできません」(詩編145∙3)。しかし、神は最高の、自由な創造主、存在するすべてのものの第一原因ですから、被造物のもっとも奥深いところに内在しておられます。「〔わたしたち〕は神の中に生き、動き、存在します」(使徒言行録、17∙28)。聖アウグスチヌスのことばによれば、神は「わたしのもっとも奥深いところよりも奥深く、わたしのもっとも高いところよりも高く」聖アウグスティヌス『告白録』 (S. Augustinus, Confessiones, 3, 6, 11 : CCL 27, 33 [PL 32, 688])。おいでになるのです。
Deus omnibus operibus Suis est infinite maior:Cf Eccli 43, 30. «elevata est magnificentia» Eius «super caelos» (Ps 8,2), «magnitudinis Eius non est investigatio» (Ps 145,3). Sed quia Ille Creator sublimis est et liber, prima omnium exsistentium causa, creaturarum Suarum ultimae intimitati est praesens: «In Ipso enim vivimus, movemur et sumus» (Act 17,28). Secundum sancti Augustini verba, Ipse est «interior intimo meo et superior summo meo».Sanctus Augustinus, Confessiones, 3, 6, 11: CCL 27, 33 (PL 32, 688).