カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 31-35

[31]
Homo, ad Dei imaginem creatus et ad Deum cognoscendum et amandum vocatus, cum Deum quaerit, quasdam detegit «vias» ut ad Dei accedat cognitionem. Illae etiam «argumenta exsistentiae Dei» appellantur, non tamen eodem sensu quo scientiae naturales quaerunt argumenta, sed quatenus «argumenta convergentia et persuadentia» sunt quae ad veras certitudines pertingere sinunt.
Hae «viae» Deo appropinquandi initium a creatione sumunt: a mundo materiali et a persona humana.
[32]
Mundus: Deus potest, ex motu et efficientia, ex contingentia, ex ordine et pulchritudine mundi, ut origo et finis universi cognosci.
Sanctus Paulus de gentibus affirmat: « Quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim Ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna Eius et virtus et divinitas » (Rom 1,19-20).Cf Act 14,15-17; 17,27-28; Sap 13,1-9.
Atque sanctus Augustinus dicit: « Interroga pulchritudinem terrae, interroga pulchritudinem maris, interroga pulchritudinem dilatati et diffusi aeris, interroga pulchritudinem coeli, [...] interroga ista. Respondent tibi omnia: Ecce vide, pulchra sumus. Pulchritudo eorum, confessio eorum. Ista pulchra mutabilia quis fecit, nisi incommutabilis Pulcher? ».Sanctus Augustinus, Sermo 241, 2: PL 38, 1134.
[33]
Homo: allectus sua veritati et pulchritudini apertione, boni moralis sensu, libertate et suae conscientiae voce, infiniti et beatitudinis appetitu homo de exsistentia Dei se interrogat. In his omnibus, animae suae spiritualis percipit signa. «Semen aeternitatis, quod [homo] in se gerit, ad solam materiam cum irreductibile sit»,Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18: AAS 58 (1966) 1038; cf Ibid., 14: AAS 58 (1966) 1036. eius anima originem ducere nequit nisi a solo Deo.
[34]
Mundus et homo testantur se in semetipsis neque primum principium neque finem habere ultimum, sed participare illius «Esse» quod in se est sine origine et sine fine. Sic, per varias huiusmodi «vias», homo accedere potest ad cognitionem exsistentiae illius realitatis quae est causa prima finisque ultimus omnium et «quam omnes Deum nominant».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 2, a. 3, c: Ed. Leon. 4, 31.
[35]
Hominis facultates illum capacem efficiunt Dei personalis exsistentiam cognoscendi. Sed ut homo in Eius intimitatem ingredi possit, voluit Deus Se homini revelare illique gratiam conferre qua hanc Revelationem per fidem accipere possit. Nihilominus argumenta exsistentiae Dei ad fidem disponere possunt atque adiutorio esse ut fides humanae rationi non opponi perspiciatur.