カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 315-324

[315]
Deus in mundi et hominis creatione primum et universale protulit testimonium Sui amoris omnipotentis Suaeque sapientiae, primum nuntium Sui «benevolentis consilii», quod in nova creatione in Christo suum invenit finem.
[316]
Licet opus creationis peculiariter Patri attribuatur, est pariter fidei veritas Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unum et indivisibile principium esse creationis.
[317]
Deus solus mundum libere, directe, sine ullo creavit adiutorio.
[318]
Nulla creatura potestatem habet infinitam, quae necessaria est ad «creandum» in proprio verbi sensu, id est, ad producendum et donandum esse ei quod id nullatenus habebat (vocare «ex nihilo» ad exsistentiam).Cf Sacra Congregatio Studiorum, Decretum (27 iulii 1914): DS 3624.
[319]
Deus mundum creavit ad Suam gloriam manifestandam et communicandam. Gloria propter quam Deus Suas creavit creaturas, est ut ipsae Eius veritatem, Eius bonitatem et Eius participent pulchritudinem.
[320]
Deus, qui mundum creavit universum, eum in exsistentia conservat per Verbum, Filium Suum qui portat «omnia verbo virtutis Suae» (Heb 1,3), et per Spiritum Suum Creatorem vivificantem.
[321]
Divina providentia dispositiones sunt quibus Deus, cum sapientia et amore, omnes creaturas Suas usque ad ultimum earum conducit finem.
[322]
Christus nos ad filialem invitat derelictionem in providentiam nostri Patris caelestis,Cf Mt 6,26-34. et sanctus apostolus Petrus repetit: vivite «omnem sollicitudinem vestram proicientes in Eum, quoniam Ipsi cura est de vobis» (1 Pe 5,7).Cf Ps 55,23.
[323]
Providentia divina etiam per actionem agit creaturarum. Deus hominibus tribuit ut libere Eius consiliis cooperentur.
[324]
Divina mali physici et mali moralis permissio mysterium est, quod Deus per Filium Suum, Iesum Christum, mortuum et resuscitatum ad malum vincendum, illuminat. Fides nobis certitudinem praebet de eo quod Deus malum non permitteret, nisi Ille ex ipso malo oriri faceret bonum, viis quas non nisi in vita aeterna plene cognoscemus.