[328]
物質的ではない、聖書によって通常天使と呼ばれている霊的存在者がいるということは、信仰の真理です。その点、聖書の教えと聖伝とは一致しています。
Exsistentia entium spiritualium, non corporalium, quae sacra Scriptura generatim angelos appellat, fidei est veritas. Tam dilucidum est Scripturae testimonium quam dilucida est Traditionis unanimitas.
[329]
聖アウグスチヌスは次のように語っています。「『天使』とは、本性ではなく役目を指していることばです。それでは、その本性を何と呼ぶのですか、とあなたは問うでしょう。その答えは霊です。役目は、と問われれば、天使と答えます。何であるのかといえば、それは霊で、何をするのかというのであれば、それは天使なのです」167。天使は全存在をあげて神に仕える者、神の使者です。天使たちは「いつもわたし〔イエス〕の天の父のみ顔を仰いでいる」(マタイ18∙10)ので、「主の語られる声を聞き、みことばを成し遂げるもの」(詩編103∙20)なのです。
Sanctus Augustinus dicit relate ad illos: «"Angelus" [...] officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen huius naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est, ex eo quod agit, angelus est».184 Angeli, ex toto esse suo, sunt Dei ministri et nuntii. Quoniam «semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est» (Mt 18,10), sunt «facientes verbum Illius in audiendo vocem sermonum Eius» (Ps 103,20).
[330]
天使は純粋に霊的な被造物として、知性と意志を備えています。「わたし」という個であり168、不死169の被造物です。さらに、その完全さは目に見える全被造物を凌駕します。天使たちの栄光の輝きがそのことを示しています170。
Quatenus creaturae pure spirituales, intelligentiam habent et voluntatem: creaturae sunt personales185 et immortales.186 Perfectione creaturas omnes visibiles superant. Splendor gloriae eorum id testatur.187
[331]
キリストは天使界の中心です。「人の子〔が〕栄光に輝いて天使たちを皆従えて来るとき」(マタイ25∙31)とあるとおり、天使たちはキリストのものです。天使たちがキリストのものであるのは、キリストによって、キリストのために造られたからです。「天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、王座も主権も、支配も権威も、万物は御子において造られたからです。つまり、万物は御子によって、御子のために造られました」(コロサイ1∙16)。天使たちが何よりもキリストのものであるのは、キリストによって救いの計画の使者とされたからです。「天使たちは皆、奉仕する霊であって、救いを受け継ぐことになっている人々に仕えるために、遣わされたのではなかったですか」(ヘブライ1∙14)。
Christus mundi angelici centrum est. Illi sunt angeli Eius: «Cum autem venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo...» (Mt 25,31). Eius sunt, quia per Eum et in Eum sunt creati: «Quia in Ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt» (Col 1,16). Eius sunt adhuc magis, quia illos fecit nuntios Sui consilii salutis: «Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?» (Heb 1,14).
[332]
天使は世界創造のときから171、救いの歴史を通して、この救いを何らかの形で告げ、神の計画の実現に奉仕しました。たとえば、天使は地上の楽園を閉ざし172、ロトを守り173、ハガルとその子を救い174、アブラハムの手を止め175、律法は天使の働きを通して伝えられ176、さらに天使は、神の民を導き177、誕生や178召し出しを告げ179、預言者たちを助け180ました。これらは、天使の働きのうちの幾つかにすぎません。最後に、天使ガブリエルは、イエスの先駆者である洗礼者ヨハネの誕生と、イエスの誕生を告げています181。
Illi, inde a creatione188 et per totum historiae salutis decursum, adsunt, salutem sive procul sive prope annuntiantes atque eius effectionis divino servientes consilio: illi paradisum claudunt terrestrem,189 Lot protegunt,190 Agar eiusque filium salvant,191 Abrahae detinent manum,192 Lex per illorum communicatur ministerium,193 populum Dei ducunt,194 nativitates annuntiant195 et vocationes,196 Prophetis assistunt,197 ut tantum quaedam afferamus exempla. Denique, Angelus Gabriel nativitatem Praecursoris et illam Ipsius Iesu annuntiat.198
[333]
人となられたみことばの生涯は、その受肉から昇天まで、天使たちの礼拝と奉仕に囲まれています。神は「その長子をこの世界に送るとき、『神の天使たちは皆、彼を礼拝せよ』といわれました」(ヘブライ1∙6)。キリストが誕生したときの天使たちの賛歌は、教会の賛歌の中にたえずこだましています。「いと高きところには栄光、神にあれ……」(ルカ2∙14)。天使は幼子イエスを守り182、荒れ野で仕え183、また、かつてのイスラエルのように184彼らを通して敵の手から救われることができたにもかかわらず185、死の苦悶の中にあるイエスを力づけました186。キリストの受肉187と復活188の喜ばしい知らせを告げるのも、また天使です189。天使はキリストの再臨のときにこれを告げ190、審判の席にはべるはずです191。
Ab Incarnatione ad Ascensionem, vita Verbi incarnati adoratione et servitio circumdatur angelorum. Cum Deus «introducit primogenitum in orbem terrae dicit: Et adorent Eum omnes angeli Dei» (Heb 1,6). Eorum canticum laudis in Christi Nativitate resonare non desiit in Ecclesiae laude: «Gloria [...] Deo...» (Lc 2,14). Illi Iesu protegunt infantiam,199 Ei serviunt in deserto,200 Eum in agonia confortant,201 cum Ipse per illos de inimicorum manu salvari potuisset202 sicut olim Israel.203 Angeli etiam evangelizant204 Bonum Nuntium Incarnationis205 et Resurrectionis annuntiantes Christi.206 In Christi aderunt reditu, quem annuntiant,207 pro Eius iudicii servitio.208
[334]
すべての教会生活が、天使たちの神秘的で強力な助けの恩恵に浴します192。
Exinde tota Ecclesiae vita adiutorium arcanum et potens lucrifacit angelorum.209
[335]
典礼で、教会は天使たちと声を合わせ、三回「聖なるかな」を歌って神を礼拝します193。教会は天使の助けを呼び求めます(たとえば、死者の典礼の天使たちがあなたを天国に導き……の祈り194や、ビザンチン典礼の『ケルビム賛歌』195の中などで)。教会は、特定の天使たち(聖ミカエル、聖ガブリエル、聖ラファエル、守護の天使)の祝日を祝います。
Ecclesia in sua liturgia se angelis coniungit ad Deum ter sanctum adorandum;210 eorum invocat assistentiam (sic in oratione In paradisum deducant te angeli... liturgiae defunctorum,211 vel etiam in «Hymno cherubico» liturgiae Byzantinae212); peculiarius memoriam celebrat quorumdam angelorum (sancti Michaelis, sancti Gabrielis, sancti Raphaelis, Angelorum Custodum).
[336]
人間は生まれてから196死ぬときまで197、天使たちの保護と198執り成し199を受けています。「おのおのの信者はいわばそれぞれの保護者や牧者のような天使に付き添われ、いのちに導かれます」200。キリスト者はすでにこの世にいるときから、信仰によって、神と一つに結ばれた天使たちや人々との至福な交わりにあずかっているのです。
Vita humana, inde a suo initio213 ad obitum,214 est eorum custodia215 et eorum circumdata intercessione.216 «Quod autem unicuique fidelium adsit angelus velut paedagogus quidam et pastor vitam dirigens nemo contradicet».217 Vita christiana, iam hic in terris, societatem beatam angelorum et hominum in Deo unitorum participat in fide.