[329]
聖アウグスチヌスは次のように語っています。「『天使』とは、本性ではなく役目を指していることばです。それでは、その本性を何と呼ぶのですか、とあなたは問うでしょう。その答えは霊です。役目は、と問われれば、天使と答えます。何であるのかといえば、それは霊で、何をするのかというのであれば、それは天使なのです」167。天使は全存在をあげて神に仕える者、神の使者です。天使たちは「いつもわたし〔イエス〕の天の父のみ顔を仰いでいる」(マタイ18∙10)ので、「主の語られる声を聞き、みことばを成し遂げるもの」(詩編103∙20)なのです。
Sanctus Augustinus dicit relate ad illos: «"Angelus" [...] officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen huius naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est, ex eo quod agit, angelus est».184 Angeli, ex toto esse suo, sunt Dei ministri et nuntii. Quoniam «semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est» (Mt 18,10), sunt «facientes verbum Illius in audiendo vocem sermonum Eius» (Ps 103,20).
[330]
天使は純粋に霊的な被造物として、知性と意志を備えています。「わたし」という個であり168、不死169の被造物です。さらに、その完全さは目に見える全被造物を凌駕します。天使たちの栄光の輝きがそのことを示しています170。
Quatenus creaturae pure spirituales, intelligentiam habent et voluntatem: creaturae sunt personales185 et immortales.186 Perfectione creaturas omnes visibiles superant. Splendor gloriae eorum id testatur.187