カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 329-330

[329]
Sanctus Augustinus dicit relate ad illos: «"Angelus" [...] officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen huius naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est, ex eo quod agit, angelus est».Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 103, 1, 15: CCL 40, 1488 (PL 37, 1348-1349). Angeli, ex toto esse suo, sunt Dei ministri et nuntii. Quoniam «semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est» (Mt 18,10), sunt «facientes verbum Illius in audiendo vocem sermonum Eius» (Ps 103,20).
[330]
Quatenus creaturae pure spirituales, intelligentiam habent et voluntatem: creaturae sunt personalesCf Pius XII, Litt. enc. Humani generis: DS 3891. et immortales.Cf Lc 20,36. Perfectione creaturas omnes visibiles superant. Splendor gloriae eorum id testatur.Cf Dn 10,9-12.