[331]
キリストは天使界の中心です。「人の子〔が〕栄光に輝いて天使たちを皆従えて来るとき」(マタイ25∙31)とあるとおり、天使たちはキリストのものです。天使たちがキリストのものであるのは、キリストによって、キリストのために造られたからです。「天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、王座も主権も、支配も権威も、万物は御子において造られたからです。つまり、万物は御子によって、御子のために造られました」(コロサイ1∙16)。天使たちが何よりもキリストのものであるのは、キリストによって救いの計画の使者とされたからです。「天使たちは皆、奉仕する霊であって、救いを受け継ぐことになっている人々に仕えるために、遣わされたのではなかったですか」(ヘブライ1∙14)。
Christus mundi angelici centrum est. Illi sunt angeli Eius: «Cum autem venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo...» (Mt 25,31). Eius sunt, quia per Eum et in Eum sunt creati: «Quia in Ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt» (Col 1,16). Eius sunt adhuc magis, quia illos fecit nuntios Sui consilii salutis: «Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?» (Heb 1,14).
[332]
天使は世界創造のときから171、救いの歴史を通して、この救いを何らかの形で告げ、神の計画の実現に奉仕しました。たとえば、天使は地上の楽園を閉ざし172、ロトを守り173、ハガルとその子を救い174、アブラハムの手を止め175、律法は天使の働きを通して伝えられ176、さらに天使は、神の民を導き177、誕生や178召し出しを告げ179、預言者たちを助け180ました。これらは、天使の働きのうちの幾つかにすぎません。最後に、天使ガブリエルは、イエスの先駆者である洗礼者ヨハネの誕生と、イエスの誕生を告げています181。
Illi, inde a creatione188 et per totum historiae salutis decursum, adsunt, salutem sive procul sive prope annuntiantes atque eius effectionis divino servientes consilio: illi paradisum claudunt terrestrem,189 Lot protegunt,190 Agar eiusque filium salvant,191 Abrahae detinent manum,192 Lex per illorum communicatur ministerium,193 populum Dei ducunt,194 nativitates annuntiant195 et vocationes,196 Prophetis assistunt,197 ut tantum quaedam afferamus exempla. Denique, Angelus Gabriel nativitatem Praecursoris et illam Ipsius Iesu annuntiat.198
[333]
人となられたみことばの生涯は、その受肉から昇天まで、天使たちの礼拝と奉仕に囲まれています。神は「その長子をこの世界に送るとき、『神の天使たちは皆、彼を礼拝せよ』といわれました」(ヘブライ1∙6)。キリストが誕生したときの天使たちの賛歌は、教会の賛歌の中にたえずこだましています。「いと高きところには栄光、神にあれ……」(ルカ2∙14)。天使は幼子イエスを守り182、荒れ野で仕え183、また、かつてのイスラエルのように184彼らを通して敵の手から救われることができたにもかかわらず185、死の苦悶の中にあるイエスを力づけました186。キリストの受肉187と復活188の喜ばしい知らせを告げるのも、また天使です189。天使はキリストの再臨のときにこれを告げ190、審判の席にはべるはずです191。
Ab Incarnatione ad Ascensionem, vita Verbi incarnati adoratione et servitio circumdatur angelorum. Cum Deus «introducit primogenitum in orbem terrae dicit: Et adorent Eum omnes angeli Dei» (Heb 1,6). Eorum canticum laudis in Christi Nativitate resonare non desiit in Ecclesiae laude: «Gloria [...] Deo...» (Lc 2,14). Illi Iesu protegunt infantiam,199 Ei serviunt in deserto,200 Eum in agonia confortant,201 cum Ipse per illos de inimicorum manu salvari potuisset202 sicut olim Israel.203 Angeli etiam evangelizant204 Bonum Nuntium Incarnationis205 et Resurrectionis annuntiantes Christi.206 In Christi aderunt reditu, quem annuntiant,207 pro Eius iudicii servitio.208