カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 331-333

[331]
Christus mundi angelici centrum est. Illi sunt angeli Eius: «Cum autem venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo...» (Mt 25,31). Eius sunt, quia per Eum et in Eum sunt creati: «Quia in Ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt» (Col 1,16). Eius sunt adhuc magis, quia illos fecit nuntios Sui consilii salutis: «Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?» (Heb 1,14).
[332]
Illi, inde a creationeCf Iob 38,7, ubi angeli «filii Dei» appellantur. et per totum historiae salutis decursum, adsunt, salutem sive procul sive prope annuntiantes atque eius effectionis divino servientes consilio: illi paradisum claudunt terrestrem,Cf Gn 3,24. Lot protegunt,Cf Gn 19. Agar eiusque filium salvant,Cf Gn 21,17. Abrahae detinent manum,Cf Gn 22,11. Lex per illorum communicatur ministerium,Cf Act 7,53. populum Dei ducunt,Cf Ex 23,20-23. nativitates annuntiantCf Idc 13. et vocationes,Cf Idc 6,11-24; Is 6,6. Prophetis assistunt,Cf 1 Reg 19,5. ut tantum quaedam afferamus exempla. Denique, Angelus Gabriel nativitatem Praecursoris et illam Ipsius Iesu annuntiat.Cf Lc 1,11.26.
[333]
Ab Incarnatione ad Ascensionem, vita Verbi incarnati adoratione et servitio circumdatur angelorum. Cum Deus «introducit primogenitum in orbem terrae dicit: Et adorent Eum omnes angeli Dei» (Heb 1,6). Eorum canticum laudis in Christi Nativitate resonare non desiit in Ecclesiae laude: «Gloria [...] Deo...» (Lc 2,14). Illi Iesu protegunt infantiam,Cf Mt 1,20; 2,13.19. Ei serviunt in deserto,Cf Mc 1,13; Mt 4,11. Eum in agonia confortant,Cf Lc 22,43. cum Ipse per illos de inimicorum manu salvari potuissetCf Mt 26,53. sicut olim Israel.Cf 2 Mac 10,29-30; 11,8. Angeli etiam evangelizantCf Lc 2,10. Bonum Nuntium IncarnationisCf Lc 2,8-14. et Resurrectionis annuntiantes Christi.Cf Mc 16,5-7. In Christi aderunt reditu, quem annuntiant,Cf Act 1,10-11. pro Eius iudicii servitio.Cf Mt 13,41; 24,31; Lc 12,8-9.