カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 337-349

[337]
Deus Ipse mundum creavit visibilem in tota eius magnificentia, diversitate et ordine. Scriptura symbolice opus praesentat Creatoris tamquam successionem sex dierum «laboris» divini quae in «quiete» diei septimi terminatur.218 Relate ad creationem, textus sacer veritates docet a Deo revelatas nostrae salutis causa,219 quae permittunt «totius creaturae intimam naturam, valorem et ordinationem in laudem Dei agnoscere».220
[338]
Nihil exsistit quod suam exsistentiam Deo Creatori non debeat. Mundus incepit, cum ex nihilo per Verbum Dei est factus; omnia entia exsistentia, omnis natura, tota historia humana in hoc primordiali radicantur eventu: est enim genesis per quam mundus constitutus est tempusque incepit.221
[339]
Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias. De singulis operibus «sex dierum» dicitur: «Et vidit Deus quod esset bonum». «Ex ipsa enim creationis condicione res universae propria firmitate, veritate, bonitate propriisque legibus ac ordine instruuntur».222 Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo, infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei. Hac de causa, homo bonitatem propriam uniuscuiusque creaturae revereri debet, ut usus rerum vitetur inordinatus, qui Creatorem contemnit et consequentias nefastas pro hominibus et pro eorum ambitu secum fert.
[340]
Creaturarum interdependentia a Deo est volita. Sol et luna, cedrus et flosculus, aquila et passer: spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere. Illae non exsistunt nisi in dependentia aliarum ab aliis, ut se mutuo compleant in servitio aliarum ad alias.
[341]
Universi pulchritudo. Ordo et harmonia mundi creati ex diversitate resultat entium et relationum inter ea exsistentium. Homo ea progressive detegit tamquam naturae leges. Scientiarum cultorum suscitant admirationem. Creationis pulchritudo reverberat infinitam Creatoris pulchritudinem. Illa reverentiam et submissionem intelligentiae hominis et voluntatis eius inspirare debet.
[342]
Creaturarum hierarchia ordine «sex dierum» exprimitur qui a minus perfecto ad perfectiorem procedit. Deus omnes Suas amat creaturas,223 et eas, etiam passeres, habet curae. Tamen Iesus dicit: «Multis passeribus pluris estis» (Lc 12,7), vel etiam: «Quanto igitur melior est homo ove!» (Mt 12,12).
[343]
Homo culmen est operis creationis. Narratio inspirata id exprimit, creationem hominis nitide ab illa aliarum distinguens creaturarum.224
[344]
Inter omnes creaturas mutua habetur necessitudo eo quod omnes Eumdem habeant Creatorem, et omnes ad Eius ordinentur gloriam:
« Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura Tua,
principaliter cum domino fratre Sole,
qui est dies, et illuminas nos per ipsum.
Et ipse est pulcher et irradians magno splendore;
de Te, Altissime, profert significationem...
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem Aquam,
quae est perutilis et humilis
et pretiosa et casta...
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem Terram,
quae nos sustentat et gubernat,
et producit diversos fructus
cum coloratis floribus et herba...
Laudate et benedicite Dominum meum,
gratias agite et servite Illi
magna humilitate ».225
[345]
Sabbatum — finis operis « sex dierum». Textus sacer dicit: «Complevitque Deus die septimo opus Suum, quod fecerat» et sic «perfecti sunt caeli et terra»; atque Deus die septimo «requievit», huic «benedixit» diei et illum «sanctificavit» (Gn 2,1-3). Haec inspirata verba doctrinis salutaribus sunt abundantia.
[346]
Deus in creatione fundamentum posuit et leges quae stabilia permanent,226 super quae credens fidenter potest inniti et quae illi signum erunt et pignus inconcussae fidelitatis Foederis Dei.227 Ex parte sua, homo fidelis huic fundamento manere debebit et leges vereri in illo a Creatore inscriptas.
[347]
Creatio intuitu sabbati effecta est et propterea intuitu cultus et adorationis Dei. Cultus est in creationis ordine inscriptus.228 «Nihil operi Dei praeponatur», dicit sancti Benedicti Regula,229 ita rectum sollicitudinum humanarum denotans ordinem.
[348]
Sabbatum in corde est Legis Israel. Servare mandata est sapientiae et voluntati Dei consonare in opere creationis Eius expressis.
[349]
Dies octavus. Sed pro nobis, novus dies est ortus: dies resurrectionis Christi. Septimus dies primam concludit creationem. Octavus dies creationem incipit novam. Sic opus creationis culminat in maximo Redemptionis opere. Prima creatio sensum suum et culmen invenit in nova creatione in Christo, cuius splendor superat illum primae.230