[337]
豊かで、多様な、秩序ある見える世界を造られたのは、神ご自身です。聖書は創造主のわざを、七日目の「安息」で完成される六日間の神の「仕事」として象徴的に述べています創世記1・1-2,4参照。。創造に関しては、聖書は神がわたしたちの救いのために啓示された教えを述べていますが 『神の啓示に関する教義憲章』,第11項参照。、その教えにより、わたしたちは「すべての被造物の深遠な本性・価値・神の賛美への方向づけを認め」第2バチカン公会議『教会憲章』,第36項(Lumen gentium)。ることができるのです。
Deus Ipse mundum creavit visibilem in tota eius magnificentia, diversitate et ordine. Scriptura symbolice opus praesentat Creatoris tamquam successionem sex dierum «laboris» divini quae in «quiete» diei septimi terminatur.Cf Gn 1,1–2,4. Relate ad creationem, textus sacer veritates docet a Deo revelatas nostrae salutis causa,Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS 58 (1966) 823. quae permittunt «totius creaturae intimam naturam, valorem et ordinationem in laudem Dei agnoscere».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 41.
[338]
自分の存在を創造主である神に負わないものは、何一つ存在しません。世界は、神のことばによって無から造られたときに始まりました。ありとあらゆるもの、自然界のすべて、人間の全歴史はこの原初の出来事に基づいています。それが、世界と時間の始まりです聖アウグスティヌス『マニ教徒に対する創世記論』 (S. Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, 2, 4 : PL 36, 175)参照。。
Nihil exsistit quod suam exsistentiam Deo Creatori non debeat. Mundus incepit, cum ex nihilo per Verbum Dei est factus; omnia entia exsistentia, omnis natura, tota historia humana in hoc primordiali radicantur eventu: est enim genesis per quam mundus constitutus est tempusque incepit.Cf Sanctus Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, 2, 4: PL 36, 175.
[339]
それぞれの被造物は固有の善と完全さを備えています。「六日」のわざのおのおのについて「神はこれを見て、よしとされた」と述べられています。「万物は、造られたものであるという条件そのものによって、それぞれの安定、真理、善、固有の法則、秩序を賦与されています」『現代世界憲章』,第36項。。神は一つ一つが独自の存在であることを望まれました。したがって、異なる被造物は、それぞれのしかたで、神の無限の英知と善の一面を反映しています。そのため、人間は各被造物に固有の善を尊重して、事物の濫用を避けなければならないのです。濫用は創造主を軽んじ、人間とその環境に害をもたらします。
Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias. De singulis operibus «sex dierum» dicitur: «Et vidit Deus quod esset bonum». «Ex ipsa enim creationis condicione res universae propria firmitate, veritate, bonitate propriisque legibus ac ordine instruuntur».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS 58 (1966) 1054. Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo, infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei. Hac de causa, homo bonitatem propriam uniuscuiusque creaturae revereri debet, ut usus rerum vitetur inordinatus, qui Creatorem contemnit et consequentias nefastas pro hominibus et pro eorum ambitu secum fert.
[340]
神は被造物間の相互依存をお定めになりました。太陽と月、ヒマラヤスギと小さな草花、わしとすずめなどのような数え切れない相違点を持つものが存在するということは、いかなる被造物も自らだけでは存続していけないということを教えてくれます。これらは相互に依存して相補い、互いの役に立っています。
Creaturarum interdependentia a Deo est volita. Sol et luna, cedrus et flosculus, aquila et passer: spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere. Illae non exsistunt nisi in dependentia aliarum ab aliis, ut se mutuo compleant in servitio aliarum ad alias.
[341]
宇宙の美。造られた世界の秩序と調和は、存在するさまざまなものの多様性と相互関係によって生じたものです。人間はこれらの関係を、自然の法則として徐々に発見していきます。これらは科学者たちの驚嘆の念を駆り立てます。被造界の美は創造主の無限の美を反映しますが、人間の知性と意志に畏敬と服従の念を抱かせずにはおきません。
Universi pulchritudo. Ordo et harmonia mundi creati ex diversitate resultat entium et relationum inter ea exsistentium. Homo ea progressive detegit tamquam naturae leges. Scientiarum cultorum suscitant admirationem. Creationis pulchritudo reverberat infinitam Creatoris pulchritudinem. Illa reverentiam et submissionem intelligentiae hominis et voluntatis eius inspirare debet.
[342]
被造物間の順位は、不完全なものからより完全なものへと進む「六日」にわたる創造のわざの順序によって表されています。神はすべての被造物を愛し詩編145・9参照。、おのおのに、すずめにさえ心を配られます。イエスのことばによれば、「あなたがた〔人間〕は、たくさんのすずめよりもはるかにまさって」(ルカ12∙7)おり、「人間は羊よりもはるかに大切なもの」(マタイ12∙12)なのです。
Creaturarum hierarchia ordine «sex dierum» exprimitur qui a minus perfecto ad perfectiorem procedit. Deus omnes Suas amat creaturas,Cf Ps 145,9. et eas, etiam passeres, habet curae. Tamen Iesus dicit: «Multis passeribus pluris estis» (Lc 12,7), vel etiam: «Quanto igitur melior est homo ove!» (Mt 12,12).
[343]
人間は創造のわざの頂点です。霊感によって書かれた創世記の物語はこれを表すため、人間の創造を他の被造物のそれと明確に区別しています創世記1・26参照。。
Homo culmen est operis creationis. Narratio inspirata id exprimit, creationem hominis nitide ab illa aliarum distinguens creaturarum.Cf Gn 1,26.
[344]
あらゆる被造物は同じ創造主を持ち、その栄光に向けられているので、
相互の間には連帯があります。
「主よ、すべての被造物の中で、あなたはたたえられますように、
とくに兄弟である太陽によって。
あなたはその太陽によって、わたしたちに昼は光をお与えになります。
太陽はその大いなる輝きから光を投げかけて美しく
いと高きあなたの象徴をわたしたちに贈ります。……
わたしの主よ、姉妹である水のゆえに、あなたはたたえられますように。
水は大いに役立ち、まことに謙虚で
貴重で、清らかです。……
わたしの主よ、姉妹である母なる大地のゆえに、あなたはたたえられますように。
大地はわたしたちを抱き、養い
色とりどりの花々と草々を生み出し
さまざまな果実を実らせます。……
わたしの主をほめたたえよ。
深くへりくだって
主に感謝し、仕えよ」アシジの聖フランシスコ『兄弟なる太陽の歌』 (S. Franciscus Assisiensis, Canticum Fratris Solis : (Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C. Esser [Grottaferrata 1978] 84-86)。。
Inter omnes creaturas mutua habetur necessitudo eo quod omnes Eumdem habeant Creatorem, et omnes ad Eius ordinentur gloriam:
« Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura Tua,
principaliter cum domino fratre Sole,
qui est dies, et illuminas nos per ipsum.
Et ipse est pulcher et irradians magno splendore;
de Te, Altissime, profert significationem...
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem Aquam,
quae est perutilis et humilis
et pretiosa et casta...
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem Terram,
quae nos sustentat et gubernat,
et producit diversos fructus
cum coloratis floribus et herba...
Laudate et benedicite Dominum meum,
gratias agite et servite Illi
magna humilitate ».Sanctus Franciscus Assisiensis, Canticum Fratris Solis: Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C. Esser (Grottaferrata 1978) p. 84-86.
[345]
「六日」にわたるわざの終わりである安息日。聖書によれば、「第七の日に、神はご自分の仕事を完成されました」。こうして「天地万物は完成され」、神は第七の日に「仕事を離れて」、その日を祝福し、聖別なさいました(創世記2∙1-3)。霊感によるこれらのことばは有益な教えに富んでいます。
Sabbatum — finis operis « sex dierum». Textus sacer dicit: «Complevitque Deus die septimo opus Suum, quod fecerat» et sic «perfecti sunt caeli et terra»; atque Deus die septimo «requievit», huic «benedixit» diei et illum «sanctificavit» (Gn 2,1-3). Haec inspirata verba doctrinis salutaribus sunt abundantia.
[346]
創造の際、神は安定した土台と法則を設けられましたヘブライ4・3-4参照。。これらは、信仰者が信頼をもって寄り頼むことのできるもの、また神の契約の揺るがない忠実さのしるし、保証となりますエレミヤ31・35-37,33・19-26参照。。他方、人間はこの土台に忠実にとどまり、創造主がこれに刻まれた法則を尊重しなければなりません。
Deus in creatione fundamentum posuit et leges quae stabilia permanent,Cf Heb 4,3-4. super quae credens fidenter potest inniti et quae illi signum erunt et pignus inconcussae fidelitatis Foederis Dei.Cf Ier 31,35-37; 33,19-26. Ex parte sua, homo fidelis huic fundamento manere debebit et leges vereri in illo a Creatore inscriptas.
[347]
被造物は安息日のため、したがって、神の崇敬と礼拝のために造られました。被造物の秩序には神への礼拝が刻み込まれています創世記1・14参照。。「何ものも神の礼拝に優先させてはならない」聖ベネディクト『会則』 (S. Benedictus, Regula, 43, 3: CSEL 75, 106 [PL 66, 675])。と聖ベネディクトの修道会則は述べ、人間の関心事の正しい順序を示しています。
Creatio intuitu sabbati effecta est et propterea intuitu cultus et adorationis Dei. Cultus est in creationis ordine inscriptus.Cf Gn 1,14. «Nihil operi Dei praeponatur», dicit sancti Benedicti Regula,Sanctus Benedictus, Regula, 43, 3: CSEL 75, 106 (PL 66, 675). ita rectum sollicitudinum humanarum denotans ordinem.
[348]
安息日はイスラエルの律法の中核をなすものです。おきてを守るとは、創造のわざのうちに表された神の英知とみ旨に従うことにほかなりません。
Sabbatum in corde est Legis Israel. Servare mandata est sapientiae et voluntati Dei consonare in opere creationis Eius expressis.
[349]
八日目。しかし、わたしたちにとっては新しい一日が加わりました。キリストの復活の日です。七日目で第一の創造が完了します。そして八日目に、新しい創造が開始されるのです。創造のわざは偉大なあがないのわざによってその頂点に達しますが、第一の創造はその意味と頂点をキリストによる新しい創造のうちに見いだします。この新しい創造のすばらしさは、第一の創造をはるかに超えるものです『ローマ・ミサ典礼書』復活徹夜祭の第1朗読後の祈願参照。。
Dies octavus. Sed pro nobis, novus dies est ortus: dies resurrectionis Christi. Septimus dies primam concludit creationem. Octavus dies creationem incipit novam. Sic opus creationis culminat in maximo Redemptionis opere. Prima creatio sensum suum et culmen invenit in nova creatione in Christo, cuius splendor superat illum primae.Cf Vigilia Paschalis, oratio post primam lectionem: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 276.