[350]
天使は、たえず神の栄光をたたえて他の被造物に対する救いの計画に奉仕する、霊的被造物です。「天使は、わたしたちに益するすべてのことに協力します」聖トマス・アクイナス『神学大全』 (Sum 2, 1, 114,3, ad3:Ed. Leon. 5, 535)。。
Angeli creaturae sunt spirituales, quae Deum incessanter glorificant et qui Eius consiliis erga alias creaturas serviunt salvificis: «Ad omnia bona nostra cooperantur angeli».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, 114, 3, ad 3: Ed. Leon. 5, 535.
[351]
天使は、主であるキリストを取り囲んでいます。とくに、人間救済の使命がまっとうされるよう、キリストに仕えます。
Angeli Christum, Dominum circumstant suum. Illi serviunt peculiariter in effectione Eius missionis salvificae erga homines.
[352]
教会は天使たちを崇敬します。天使たちは、この世で旅する教会を助け、すべての人間を守ります。
Ecclesia angelos veneratur qui eam in eius peregrinatione adiuvant terrestri et qui omne ens protegunt humanum.
[353]
神は被造物の多様性、それぞれに固有な善、相互依存、秩序をお定めになりました。物的被造物のすべては、人類の益になるように定められています。人間、また人間を通して全被造物は、神の栄光のために存在しています。
Deus creaturarum Suarum diversitatem et earum propriam voluit bonitatem, earum interdependentiam et earum ordinem. Omnes creaturas materiales ad bonum generis destinavit humani. Homo, et per eum tota creatio, ad gloriam destinatur Dei.
[354]
被造物のうちに刻まれた法則と事物の本性に由来する相互関係とを尊重することは、英知の原理であり、道徳の基礎です。
Leges in creatione inscriptas observare atque relationes quae e rerum natura derivantur, principium est sapientiae et fundamentum moralitatis.