カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 355-384

[355]
«Creavit Deus hominem ad imaginem Suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos» (Gn 1,27). Homo in creatione locum habet unicum: est «ad imaginem Dei» (I); in sua propria natura mundum spiritualem et mundum coniungit materialem (II); «masculus et femina» est creatus (III); Deus illum in Sua constituit amicitia (IV).
[356]
Inter omnes creaturas visibiles solus homo capax est «suum Creatorem cognoscendi et amandi»;Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 12: AAS 58 (1966) 1034. «in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit»;Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 24: AAS 58 (1966) 1045. solus ille est vocatus ad vitam Dei, cognitione et amore, participandam. Ad hunc finem creatus est et in hoc fundamentalis habetur ratio eius dignitatis:
« Quis fuit in causa, ut hominem in tanta dignitate locares? Amor inaestimabilis quo creaturam Tuam in Temetipso respexisti, de qua fuisti "philocaptus"; nam propter amorem eam creasti, propter amorem esse ei dedisti, ut summum Tuum aeternum gustaret Bonum ».Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina provvidenza, 13: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 43.
[357]
Humanum individuum, quia est ad imaginem Dei, dignitatem habet personae: non est solum res aliqua, sed aliquis. Capax est se cognoscendi, se possidendi et se libere donandi atque in communionem ingrediendi cum aliis personis, est per gratiam ad Foedus cum suo Creatore vocatus, ad Illi fidei et amoris offerendum responsum quod nullus alius suo loco praebere potest.
[358]
Deus omnia creavit pro homine;Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 12: AAS 58 (1966) 1034; Ibid., 24: AAS 58 (1966) 1045; Ibid., 39: AAS 58 (1966) 1056-1057. homo est creatus ut Deo serviat Eumque amet et Ei totam offerat creationem:
« Quisnam igitur tandem est ille creandus, cui tantum honoris deferatur? Homo est, magnum illud animal et admirabile quodque omni creatura praestantius est apud Deum, propter quem caelum et terra et mare ac reliquum omne creaturae corpus est conditum: homo, cuius ita Deus salutem adamavit, ut ne Unigenito quidem Suo propter eum parceret: neque enim omnia praestare molirique destitit, donec in altum evectum in Sua dextera collocavit ».Sanctus Ioannes Chrysostomus, Sermones in Genesim, 2, 1: PG 54, 587-588.
[359]
«Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit»:Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.
« Duos homines beatus Apostolus hodie retulit humano generi dedisse principium, Adam videlicet et Christum. [...] Factus, inquit, primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Ille primus ab Isto novissimo factus est, a quo est et animam consecutus ut viveret. [...] Hic est Adam, qui Suam tunc in illo, cum fingeret, imaginem collocavit. Hinc est quod eius personam suscipit, nomen recipit, ne Sibi quod ad Suam imaginem fecerat deperiret. Primus Adam, novissimus Adam: ille primus habet initium, Hic novissimus non habet finem, quia Hic novissimus vere Ipse est primus, Ipso dicente: "Ego primus et ego novissimus" ».Sanctus Petrus Chrysologus, Sermones 117, 1-2: CCL 24A, 709 (PL 52, 520).
[360]
Propter originis communitatem genus humanum constituit unitatem. Deus enim «fecit [...] ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae» (Act 17,26):Cf Tb 8,6.
« Miro quodam mentis obtutu humanum genus, ob communem a Creatore originem unum intueri ac contemplari possumus [...]; itemque natura unum, quae ex corporis concretione et ex immortali spiritualique animo constat; unum ob proxime omnibus assequendum finem, obque commune per praesentis huius vitae decursum fungendum munus; unum ob eamdem habitationem, terrarum nempe orbem, cuius opibus naturali iure omnes frui possunt, ut sese alere queant seseque ad auctiora incrementa provehere; unum denique ob supernum finem, Deum Ipsum, quo contendant omnes oportet, et ob res atque adiumenta, quibus eundem finem tandem aliquando contingere valeant [...] itemque ex una eademque Redemptione, quam Christus [...] omnibus dilargitus est ».Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 427; cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 1: AAS 58 (1966) 740.
[361]
Haec lex «mutuae [...] hominum necessitudinis caritatisque»,Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 426. quin divitem varietatem personarum, culturarum et populorum excludat, nobis tutatur omnes homines vere esse fratres.
[362]
Persona humana, ad imaginem Dei creata, simul est ens corporale et spirituale. Narratio biblica hanc realitatem sermone exprimit symbolico, cum asserit: «Formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem» (Gn 2,7). Totus ergo homo est a Deo volitus.
[363]
In sacra Scriptura verbum anima saepe vitam denotat humanamCf Mt 16,25-26; Io 15,13. vel totam humanam personam.Cf Act 2,41. Sed denotat etiam id quod in homine est summe intimumCf Mt 26,38; Io 12,27. et maximi valoris in illo,Cf Mt 10,28; 2 Mac 6,30. per quod ille magis peculiariter est imago Dei: «anima» significat principium spirituale in homine.
[364]
Corpus hominis dignitatem «imaginis Dei» participat; illud est corpus humanum praecise quia anima spirituali animatur, atque tota persona humana destinatur completa ut in corpore Christi templum Spiritus fiat.Cf 1 Cor 6,19-20; 15,44-45.
« Corpore et anima unus, homo per ipsam suam corporalem condicionem elementa mundi materialis in se colligit, ita ut, per ipsum, fastigium suum attingant et ad liberam Creatoris laudem vocem attollant. Vitam ergo corporalem homini despicere non licet, e contra ipse corpus suum, utpote a Deo creatum et ultima die resuscitandum, bonum et honore dignum habere tenetur ».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 14: AAS 58 (1966) 1035.
[365]
Unitas animae et corporis ita est profunda ut anima «forma» corporis considerari debeat;Cf Concilium Viennense (anno 1312), Const. «Fidei catholicae»: DS 902. id est propter animam spiritualem corpus, materia constitutum, est corpus humanum et vivens; spiritus et materia in homine non sunt duae naturae unitae, sed eorum unio unam solam efficit naturam.
[366]
Ecclesia docet unamquamque animam spiritualem a Deo esse immediate creatamCf Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950): DS 3896; Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 8: AAS 60 (1968) 436. — illa non est a parentibus «producta» —; ea nos etiam docet illam esse immortalem;Cf Concilium Lateranense V (anno 1513), Bulla Apostolici regiminis: DS 1440. illa non perit cum a corpore separatur in morte, et iterum corpori unietur in resurrectione finali.
[367]
Quandoque invenitur animam a spiritu distingui. Sic sanctus Paulus orat ut nostra «omnia, et integer spiritus [...] et anima et corpus» serventur «sine querela in Adventu Domini» (1 Thess 5,23). Ecclesia docet hanc distinctionem dualitatem non introducere in animam.Cf Concilium Constantinopolitanum IV (anno 870), canon 11: DS 657. «Spiritus» significat hominem inde a creatione sua ad suum finem supernaturalem ordinari,Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 2: DS 3005; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042-1043. animamque eius capacem esse quae gratuito ad communionem superelevetur cum Deo.Cf Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950): DS 3891.
[368]
Ecclesiae traditio spiritualis etiam in corde insistit, sensu biblico «intimae profunditatis» («in visceribus»: Ier 31,33), ubi persona se decidit aut non decidit pro Deo.Cf Dt 6,5; 29,3; Is 29,13; Ez 36,26; Mt 6,21; Lc 8,15; Rom 5,5.
[369]
Vir et mulier creati sunt, id est sunt a Deo voliti: ex alia parte, in aequalitate perfecta quatenus personae humanae, ex alia vero in eorum esse specificum viri et mulieris. «Virum esse», «mulierem esse» realitas est bona et a Deo volita: vir et mulier dignitatem habent inamissibilem quae illis immediate a Deo eorum Creatore advenit.Cf Gn 2,7.22. Vir et mulier sunt, cum eadem dignitate, «ad imaginem Dei». Illi in suo «virum-esse» et in suo «mulierem-esse» sapientiam et bonitatem reverberant Creatoris.
[370]
Deus nequaquam est ad imaginem hominis. Neque vir est neque mulier. Deus est spiritus purus in quo pro sexuum differentia locus non est. Sed viri et mulieris «perfectiones» aliquid infinitae perfectionis reverberant Dei: tales sunt perfectiones matrisCf Is 49,14-15; 66,13; Ps 131,2-3. et illae patris et sponsi.Cf Os 11,1-4; Ier 3,4-19.
[371]
Vir et mulier, simul creati, voliti sunt a Deo ut alius sit pro alio. Verbum Dei id suggerit intelligendum diversis textus sacri lineamentis. «Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui» (Gn 2,18). Nullum animalium tale «par» hominis esse potest.Cf Gn 2,19-20. Mulier quam Deus ex costa «efformat» de viro sublata quamque Ipse ad virum adduxit, admirationis ex parte viri provocat clamorem, amoris et communionis exclamationem: «Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea!» (Gn 2,23). Vir mulierem detegit tamquam aliud «ego» eiusdem humanitatis.
[372]
Vir et mulier facti sunt «alius pro alio»: non quasi Deus eos nonnisi «dimidiatos» effecerit et «incompletos»; Ille eos pro personarum creavit communione, in qua unusquisque «adiutorium» esse potest pro alio, quia simul quatenus personae sunt aequales («os ex ossibus meis...») et quatenus masculinum et femininum sese mutuo complent.Cf Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 7: AAS 80 (1988) 1664-1665. In matrimonio, Deus eos ita coniungit ut «unam carnem» efformantes (Gn 2,24) vitam humanam transmittere valeant: «Crescite et multiplicamini et replete terram» (Gn 1,28). Vir et mulier, tamquam sponsi et parentes, suis descendentibus vitam transmittentes humanam, singulari modo, operi cooperantur Creatoris.Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS 58 (1966) 1070-1071.
[373]
In Dei consilio, vir et mulier vocationem habent subiiciendi terramCf Gn 1,28. tamquam «administratores» Dei. Haec dominatus elatio arbitraria et destructiva esse non debet. Ad imaginem Creatoris qui diligit «omnia, quae sunt» (Sap 11,24), vir et mulier vocantur ad divinam participandam providentiam erga alias creaturas. Exinde eorum responsabilitas pro mundo quem Deus illis concredidit.
[374]
Primus homo non solum est creatus bonus, sed in amicitia cum Creatore suo et in harmonia cum semetipso et cum creatione illum circumstante constitutus est, quae solum a gloria novae creationis in Christo sunt superatae.
[375]
Ecclesia symbolismum sermonis biblici authentice sub Novi Testamenti et Traditionis luce interpretans, docet primos nostros parentes, Adamum et Evam, in statu sanctitatis et iustitiae originalis constitutos esse.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 1: DS 1511. Haec sanctitatis originalis gratia erat participatio vitae divinae.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 5-6.
[376]
Huius gratiae splendore omnes dimensiones vitae hominis confortabantur. Dum homo in intimitate permaneret divina, nec moriCf Gn 2,17; 3,19. nec pati debebat.Cf Gn 3,16. Interior harmonia personae humanae, harmonia inter virum et mulierem,Cf Gn 2,25. harmonia denique inter primum par humanum et totam creationem constituebat statum qui «iustitia originalis» appellatur.
[377]
Mundi «dominatus» quem Deus homini ab initio concesserat, imprimis apud ipsum hominem in rem ducebatur tamquam sui dominatus. Homo intactus erat et ordinatus in toto esse suo, quippe qui libera triplici concupiscentiaCf 1 Io 2,16. quae eum voluptatibus sensuum, bonorum terrenorum cupidini et affirmationi sui contra iussa submittit rationis.
[378]
Signum familiaritatis hominis cum Deo est Deum eum in viridarium collocasse.Cf Gn 2,8. Ibi vivit ut illud «operaretur et custodiret» (Gn 2,15): labor poena non est,Cf Gn 3,17-19. sed cooperatio viri et mulieris cum Deo in creatione visibili perficienda.
[379]
Tota haec iustitiae originalis harmonia, pro homine a consilio Dei praevisa, per peccatum nostrorum amittetur protoparentum.
[380]
Deus, « hominem ad Tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, Tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret».Prex eucharistica IV, 118: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 467.
[381]
Homo praedestinatus est ut imaginem reproducat Filii Dei, hominis facti — «qui est imago Dei invisibilis» (Col 1,15) — ut Christus primogenitus multitudinis fratrum sit et sororum.Cf Eph 1,3-6; Rom 8,29.
[382]
Homo est «corpore et anima unus».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 14: AAS 58 (1966) 1035. Fidei doctrina affirmat animam spiritualem et immortalem immediate a Deo esse creatam.
[383]
«Deus non creavit hominem solum: nam inde a primordiis "masculum et feminam creavit eos" (Gn 1,27), quorum consociatio primam formam efficit communionis personarum».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 12: AAS 58 (1966) 1034.
[384]
Revelatio statum sanctitatis et iustitiae originalium viri et mulieris ante peccatum nobis cognoscendum praebet: ex eorum amicitia cum Deo exsistentiae eorum in paradiso promanabat felicitas.