カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 356-361

[356]
Inter omnes creaturas visibiles solus homo capax est «suum Creatorem cognoscendi et amandi»;Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 12: AAS 58 (1966) 1034. «in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit»;Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 24: AAS 58 (1966) 1045. solus ille est vocatus ad vitam Dei, cognitione et amore, participandam. Ad hunc finem creatus est et in hoc fundamentalis habetur ratio eius dignitatis:
« Quis fuit in causa, ut hominem in tanta dignitate locares? Amor inaestimabilis quo creaturam Tuam in Temetipso respexisti, de qua fuisti "philocaptus"; nam propter amorem eam creasti, propter amorem esse ei dedisti, ut summum Tuum aeternum gustaret Bonum ».Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina provvidenza, 13: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 43.
[357]
Humanum individuum, quia est ad imaginem Dei, dignitatem habet personae: non est solum res aliqua, sed aliquis. Capax est se cognoscendi, se possidendi et se libere donandi atque in communionem ingrediendi cum aliis personis, est per gratiam ad Foedus cum suo Creatore vocatus, ad Illi fidei et amoris offerendum responsum quod nullus alius suo loco praebere potest.
[358]
Deus omnia creavit pro homine;Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 12: AAS 58 (1966) 1034; Ibid., 24: AAS 58 (1966) 1045; Ibid., 39: AAS 58 (1966) 1056-1057. homo est creatus ut Deo serviat Eumque amet et Ei totam offerat creationem:
« Quisnam igitur tandem est ille creandus, cui tantum honoris deferatur? Homo est, magnum illud animal et admirabile quodque omni creatura praestantius est apud Deum, propter quem caelum et terra et mare ac reliquum omne creaturae corpus est conditum: homo, cuius ita Deus salutem adamavit, ut ne Unigenito quidem Suo propter eum parceret: neque enim omnia praestare molirique destitit, donec in altum evectum in Sua dextera collocavit ».Sanctus Ioannes Chrysostomus, Sermones in Genesim, 2, 1: PG 54, 587-588.
[359]
«Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit»:Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.
« Duos homines beatus Apostolus hodie retulit humano generi dedisse principium, Adam videlicet et Christum. [...] Factus, inquit, primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Ille primus ab Isto novissimo factus est, a quo est et animam consecutus ut viveret. [...] Hic est Adam, qui Suam tunc in illo, cum fingeret, imaginem collocavit. Hinc est quod eius personam suscipit, nomen recipit, ne Sibi quod ad Suam imaginem fecerat deperiret. Primus Adam, novissimus Adam: ille primus habet initium, Hic novissimus non habet finem, quia Hic novissimus vere Ipse est primus, Ipso dicente: "Ego primus et ego novissimus" ».Sanctus Petrus Chrysologus, Sermones 117, 1-2: CCL 24A, 709 (PL 52, 520).
[360]
Propter originis communitatem genus humanum constituit unitatem. Deus enim «fecit [...] ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae» (Act 17,26):Cf Tb 8,6.
« Miro quodam mentis obtutu humanum genus, ob communem a Creatore originem unum intueri ac contemplari possumus [...]; itemque natura unum, quae ex corporis concretione et ex immortali spiritualique animo constat; unum ob proxime omnibus assequendum finem, obque commune per praesentis huius vitae decursum fungendum munus; unum ob eamdem habitationem, terrarum nempe orbem, cuius opibus naturali iure omnes frui possunt, ut sese alere queant seseque ad auctiora incrementa provehere; unum denique ob supernum finem, Deum Ipsum, quo contendant omnes oportet, et ob res atque adiumenta, quibus eundem finem tandem aliquando contingere valeant [...] itemque ex una eademque Redemptione, quam Christus [...] omnibus dilargitus est ».Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 427; cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 1: AAS 58 (1966) 740.
[361]
Haec lex «mutuae [...] hominum necessitudinis caritatisque»,Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 426. quin divitem varietatem personarum, culturarum et populorum excludat, nobis tutatur omnes homines vere esse fratres.