カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 362-368

[362]
Persona humana, ad imaginem Dei creata, simul est ens corporale et spirituale. Narratio biblica hanc realitatem sermone exprimit symbolico, cum asserit: «Formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem» (Gn 2,7). Totus ergo homo est a Deo volitus.
[363]
In sacra Scriptura verbum anima saepe vitam denotat humanamCf Mt 16,25-26; Io 15,13. vel totam humanam personam.Cf Act 2,41. Sed denotat etiam id quod in homine est summe intimumCf Mt 26,38; Io 12,27. et maximi valoris in illo,Cf Mt 10,28; 2 Mac 6,30. per quod ille magis peculiariter est imago Dei: «anima» significat principium spirituale in homine.
[364]
Corpus hominis dignitatem «imaginis Dei» participat; illud est corpus humanum praecise quia anima spirituali animatur, atque tota persona humana destinatur completa ut in corpore Christi templum Spiritus fiat.Cf 1 Cor 6,19-20; 15,44-45.
« Corpore et anima unus, homo per ipsam suam corporalem condicionem elementa mundi materialis in se colligit, ita ut, per ipsum, fastigium suum attingant et ad liberam Creatoris laudem vocem attollant. Vitam ergo corporalem homini despicere non licet, e contra ipse corpus suum, utpote a Deo creatum et ultima die resuscitandum, bonum et honore dignum habere tenetur ».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 14: AAS 58 (1966) 1035.
[365]
Unitas animae et corporis ita est profunda ut anima «forma» corporis considerari debeat;Cf Concilium Viennense (anno 1312), Const. «Fidei catholicae»: DS 902. id est propter animam spiritualem corpus, materia constitutum, est corpus humanum et vivens; spiritus et materia in homine non sunt duae naturae unitae, sed eorum unio unam solam efficit naturam.
[366]
Ecclesia docet unamquamque animam spiritualem a Deo esse immediate creatamCf Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950): DS 3896; Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 8: AAS 60 (1968) 436. — illa non est a parentibus «producta» —; ea nos etiam docet illam esse immortalem;Cf Concilium Lateranense V (anno 1513), Bulla Apostolici regiminis: DS 1440. illa non perit cum a corpore separatur in morte, et iterum corpori unietur in resurrectione finali.
[367]
Quandoque invenitur animam a spiritu distingui. Sic sanctus Paulus orat ut nostra «omnia, et integer spiritus [...] et anima et corpus» serventur «sine querela in Adventu Domini» (1 Thess 5,23). Ecclesia docet hanc distinctionem dualitatem non introducere in animam.Cf Concilium Constantinopolitanum IV (anno 870), canon 11: DS 657. «Spiritus» significat hominem inde a creatione sua ad suum finem supernaturalem ordinari,Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 2: DS 3005; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042-1043. animamque eius capacem esse quae gratuito ad communionem superelevetur cum Deo.Cf Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950): DS 3891.
[368]
Ecclesiae traditio spiritualis etiam in corde insistit, sensu biblico «intimae profunditatis» («in visceribus»: Ier 31,33), ubi persona se decidit aut non decidit pro Deo.Cf Dt 6,5; 29,3; Is 29,13; Ez 36,26; Mt 6,21; Lc 8,15; Rom 5,5.