カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 371-373

[371]
Vir et mulier, simul creati, voliti sunt a Deo ut alius sit pro alio. Verbum Dei id suggerit intelligendum diversis textus sacri lineamentis. «Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui» (Gn 2,18). Nullum animalium tale «par» hominis esse potest.258 Mulier quam Deus ex costa «efformat» de viro sublata quamque Ipse ad virum adduxit, admirationis ex parte viri provocat clamorem, amoris et communionis exclamationem: «Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea!» (Gn 2,23). Vir mulierem detegit tamquam aliud «ego» eiusdem humanitatis.
[372]
Vir et mulier facti sunt «alius pro alio»: non quasi Deus eos nonnisi «dimidiatos» effecerit et «incompletos»; Ille eos pro personarum creavit communione, in qua unusquisque «adiutorium» esse potest pro alio, quia simul quatenus personae sunt aequales («os ex ossibus meis...») et quatenus masculinum et femininum sese mutuo complent.259 In matrimonio, Deus eos ita coniungit ut «unam carnem» efformantes (Gn 2,24) vitam humanam transmittere valeant: «Crescite et multiplicamini et replete terram» (Gn 1,28). Vir et mulier, tamquam sponsi et parentes, suis descendentibus vitam transmittentes humanam, singulari modo, operi cooperantur Creatoris.260
[373]
In Dei consilio, vir et mulier vocationem habent subiiciendi terram261 tamquam «administratores» Dei. Haec dominatus elatio arbitraria et destructiva esse non debet. Ad imaginem Creatoris qui diligit «omnia, quae sunt» (Sap 11,24), vir et mulier vocantur ad divinam participandam providentiam erga alias creaturas. Exinde eorum responsabilitas pro mundo quem Deus illis concredidit.