カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 374-379

[374]
Primus homo non solum est creatus bonus, sed in amicitia cum Creatore suo et in harmonia cum semetipso et cum creatione illum circumstante constitutus est, quae solum a gloria novae creationis in Christo sunt superatae.
[375]
Ecclesia symbolismum sermonis biblici authentice sub Novi Testamenti et Traditionis luce interpretans, docet primos nostros parentes, Adamum et Evam, in statu sanctitatis et iustitiae originalis constitutos esse.262 Haec sanctitatis originalis gratia erat participatio vitae divinae.263
[376]
Huius gratiae splendore omnes dimensiones vitae hominis confortabantur. Dum homo in intimitate permaneret divina, nec mori264 nec pati debebat.265 Interior harmonia personae humanae, harmonia inter virum et mulierem,266 harmonia denique inter primum par humanum et totam creationem constituebat statum qui «iustitia originalis» appellatur.
[377]
Mundi «dominatus» quem Deus homini ab initio concesserat, imprimis apud ipsum hominem in rem ducebatur tamquam sui dominatus. Homo intactus erat et ordinatus in toto esse suo, quippe qui libera triplici concupiscentia267 quae eum voluptatibus sensuum, bonorum terrenorum cupidini et affirmationi sui contra iussa submittit rationis.
[378]
Signum familiaritatis hominis cum Deo est Deum eum in viridarium collocasse.268 Ibi vivit ut illud «operaretur et custodiret» (Gn 2,15): labor poena non est,269 sed cooperatio viri et mulieris cum Deo in creatione visibili perficienda.
[379]
Tota haec iustitiae originalis harmonia, pro homine a consilio Dei praevisa, per peccatum nostrorum amittetur protoparentum.