[388]
啓示の漸進的な進展とともに、罪の現実も明らかにされました。旧約時代の神の民は、人間の境遇の苦の問題を創世記の中で語られている堕罪の出来事に照らして理解しようとしましたが、この物語の究極の意味を把握することはできませんでした。それはただ、イエス・キリストの死と復活に照らしてのみ明らかにされます261。アダムを罪の源と認めるには、恵みの泉としてのキリストを知らなければなりません。復活したキリストによって遣わされた弁護者である聖霊は、罪をあがなうかたを啓示して、「罪について〔の〕世の誤り」(ヨハネ16∙8)を明らかにするために来られたのです。
Cum Revelationis progressu realitas etiam peccati illustrata est. Licet populus Dei Veteris Testamenti ad dolorem condicionis humanae sub luce historiae lapsus in Genesi narratae accesserit, huius historiae ultimam non poterat assequi significationem quae solummodo sub luce mortis et resurrectionis Iesu Christi manifestatur.278 Necesse est Christum tamquam gratiae cognoscere fontem ut Adam tamquam peccati fons agnoscatur. Spiritus Paraclitus, a Christo resuscitato missus, venit ut arguat «mundum de peccato» (Io 16,8), Illum revelans qui eius est Redemptor.
[389]
原罪についての教えは、イエスがすべての人の救い主で、すべての人は救いを必要とし、その救いはキリストのおかげですべての人に差し出されているという福音の、いわば「裏」にあるものです。キリストの思い262を持つ教会は、原罪の啓示に異を唱えるならば、キリストの神秘が傷つけられてしまうことを知っています。
Peccati originalis doctrina est, ut ita dicatur, «aversa pars» huius Boni Nuntii: Iesum omnium hominum esse Salvatorem, omnes egere salute atque salutem omnibus Christi offerri beneficio. Ecclesia quae sensum habet Christi,279 scit revelationem peccati originalis attrectari non posse quin Christi laedatur mysterium.