カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 391-395

[391]
Electioni inoboedienti nostrorum protoparentum vox subest seductrix, Deo opposita,Cf Gn 3,1-5. quae propter invidiam eos in mortem cadere facit.Cf Sap 2,24. Scriptura et Ecclesiae Traditio in hoc ente angelum perspiciunt lapsum, Satanam vel Diabolum appellatum.Cf Io 8,44; Apc 12,9. Ecclesia docet eum primo angelum fuisse bonum, a Deo factum. «Diabolus et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali».Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 1, De fide catholica: DS 800.
[392]
Scriptura loquitur de horum angelorum peccato.Cf 2 Pe 2,4. Hic «lapsus» in libera electione horum creatorum consistit spirituum, qui radicaliter et irrevocabiliter Deum Eiusque reiecerunt Regnum. Huius rebellionis reverberationem in verbis Tentatoris ad protoparentes invenimus nostros: «Eritis sicut Deus» (Gn 3,5). «A principio Diabolus peccat» (1 Io 3,8), «mendax est et pater eius» (Io 8,44).
[393]
Irrevocabilis indoles optionis angelorum, et non infinitae misericordiae divinae defectus, facit ut eorum peccatum remitti non possit. «Post lapsum enim nulla ipsis paenitentia est, uti nec hominibus post mortem».Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei 18 [De fide orthodoxa 2, 4]: PTS 12, 50 (PG 94, 877).
[394]
Scriptura nefastum testatur influxum illius qui a Iesu «homicida [...] ab initio» (Io 8,44) appellatur quique etiam Iesum a missione a Patre accepta conatus est deviare.Cf Mt 4,1-11. «Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli» (1 Io 3,8). Horum operum gravissimum propter consequentias mendax fuit seductio quae hominem induxit ut Deo inoboediret.
[395]
Potentia tamen Satanae infinita non est. Ille non est nisi creatura, potens propterea quod purus est spiritus, sed semper creatura: aedificationem Regni Dei impedire non potest. Quamquam Satanas ex odio contra Deum Eiusque Regnum in Iesu Christo in mundo agit, et quamquam eius actio gravia causat damna — naturae spiritualis et indirecte etiam naturae physicae — unicuique homini et societati, haec actio a divina permittitur providentia quae fortiter et suaviter historiam hominis regit et mundi. Permissio divina activitatis diabolicae magnum est mysterium, «scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum» (Rom 8,28).