カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 396-409

[396]
Deus hominem ad Suam creavit imaginem et in amicitia constituit Sua. Homo, creatura spiritualis, in hac amicitia vivere non potest nisi per modum liberae submissionis ad Deum. Hoc exprimit prohibitio homini facta edendi de arbore scientiae boni et mali, «in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris» (Gn 2,17). Lignum «scientiae boni et mali» (Gn 2,17) symbolice limitem suggerit intransgressibilem quem homo, quatenus creatura, libere agnoscere et fidenter observare debet. Homo a Creatore pendet; legibus creationis et normis est submissus moralibus quae libertatis regulant usum.
[397]
Homo, a Diabolo tentatus, fiduciam erga suum Creatorem in corde mori sivit suo289 et sua libertate abutens, Dei mandato inoboedivit. In hoc hominis primum constitit peccatum.290 Omne exinde peccatum inoboedientia erit relate ad Deum et defectus fiduciae in Eius bonitatem.
[398]
In hoc peccato, homo se ipsum praefert Deo, et eo ipso Deum contemnit: electionem sui ipsius contra Deum fecit, contra exigentias sui status creaturae et exinde contra suum proprium bonum. Homo, constitutus in statu sanctitatis, destinabatur ut plene esset a Deo in gloria «deificatus». Per Diaboli seductionem, voluit «sicut Deus esse»,291 sed «extra Deum, et prae Deo, et non secundum Deum».292
[399]
Scriptura tragicas huius primae inoboedientiae ostendit consequentias. Adam et Eva sanctitatis originalis gratiam amittunt illico.293 Metum habent Dei,294 cuius falsam conceperunt imaginem, illam Dei Suarum avidi praerogativarum.295
[400]
Harmonia in qua erant, propter originalem iustitiam stabilita, destructa est; dominatus facultatum animae spiritualium in corpus ruptus est;296 viri et mulieris unio est submissa tensionibus;297 eorum relationes a cupidine et dominatione signabuntur.298 Harmonia cum creatione est fracta: creatio visibilis facta est pro homine aliena et hostilis.299 Propter hominem creatio servituti corruptionis subiecta est.300 Denique consequentia pro inoboedientiae casu explicite nuntiata301 ducetur in rem: homo in pulverem revertetur, unde sumptus est.302 Mors in historiam ingreditur humanitatis303.
[401]
Post primum peccatum, vera «invasio» peccati mundum replet: fratricidium a Cain commissum in Abelem;304 universalis corruptio consequenter ad peccatum;305 etiam in historia Israel peccatum saepe manifestatur praesertim tamquam infidelitas erga Deum Foederis et tamquam transgressio Legis Moysis; etiam post Redemptionem Christi, inter christianos, peccatum multipliciter manifestatur.306 Scriptura et Traditio Ecclesiae praesentiam et universalitatem peccati in historia hominum memorare non desinunt:
« Quod Revelatione divina nobis innotescit, cum ipsa experientia concordat. Nam homo, cor suum inspiciens, etiam ad malum inclinatum se comperit et in multiplicibus malis demersum, quae a bono suo Creatore provenire non possunt. Deum tamquam principium suum saepe agnoscere renuens, etiam debitum ordinem ad finem suum ultimum, simul ac totam suam sive erga seipsum sive erga alios homines et omnes res creatas ordinationem disrupit ».307
[402]
Omnes homines peccato Adami implicantur. Sanctus Paulus hoc affirmat: «Per inoboeditionem unius hominis peccatores constituti sunt multi» (Rom 5,19), id est omnes homines: «Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt...» (Rom 5,12). Universalitati peccati et mortis, contraponit Apostolus universalitatem salutis in Christo: «Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius [Christi] iustitiam in iustificationem vitae» (Rom 5,18).
[403]
Ecclesia, sanctum Paulum sequens, semper docuit immensam miseriam, quae homines opprimit, et eorum inclinationem ad malum et ad mortem comprehensibiles non esse sine earum vinculo cum peccato Adami et cum facto quod ille nobis peccatum transmisit, quo omnes affecti nascimur et quod est «mors animae».308 Propter hanc fidei certitudinem, Ecclesia Baptismum praebet in remissionem peccatorum etiam infantibus qui peccatum personale non commiserunt.309
[404]
Quomodo peccatum Adami est peccatum omnium eius descendentium effectum? Totum genus humanum est in Adamo «sicut unum corpus unius hominis».310 Propter hanc «generis humani unitatem» omnes homines implicantur peccato Adami, sicut omnes iustitia Christi implicantur. Transmissio tamen peccati originalis est mysterium quod plene comprehendere non possumus. Sed per Revelationem scimus Adamum sanctitatem et iustitiam recepisse originales non pro se tantum, sed pro tota humana natura: Tentatori obsecundantes, Adam et Eva peccatum personale committunt, sed hoc peccatum naturam humanam afficit, quam illi in statu lapso sunt transmissuri.311 Est peccatum quod toti humanitati per propagationem transmittetur, id est per transmissionem naturae humanae privatae originalibus sanctitate et iustitia. Hac de causa, peccatum originale appellatur «peccatum» modo analogico: est peccatum «contractum» et non commissum, status et non actus.
[405]
Peccatum originale, licet unicuique proprium,312 in nullo descendente Adami indolem habet culpae personalis. Originalium sanctitatis et iustitiae est privatio, sed natura humana totaliter corrupta non est: ea in propriis viribus naturalibus est vulnerata, ignorantiae, dolori et mortis imperio submissa, et ad peccatum inclinata (haec ad malum inclinatio «concupiscentia» appellatur). Baptismus, vitam gratiae Christi donans, peccatum delet originale et hominem ad Deum convertit, sed consequentiae pro natura, debilitata et ad malum inclinata, permanent in homine eumque ad luctam vocant spiritualem.
[406]
Doctrina Ecclesiae de peccati originalis transmissione praesertim saeculo V, praecipue sub impulsu considerationis sancti Augustini contra pelagianismum, est determinata, et saeculo XVI in oppositione ad protestantium Reformationem. Pelagius tenebat hominem naturali vi suae liberae voluntatis, sine necessario adiutorio gratiae, posse vitam moraliter ducere bonam; sic culpae Adami reducebat influxum ad illum mali exempli. E contra, priores reformatores protestantes docebant per peccatum originum hominem radicaliter esse perversum et eius libertatem ad nihilum reductam; peccatum hereditate ab unoquoque homine receptum idem putabant ac tendentiam ad malum (concupiscentiam) quae insuperabilis esset. Ecclesia de sensu dati revelati circa peccatum originale specialiter se expressit in Concilio Arausicano II anno 529313 et in Concilio Tridentino anno 1546.314
[407]
Doctrina de peccato originali — conexa cum illa de Redemptione per Christum — intuitum praebet lucidae discretionis circa statum hominis eiusque operationem in mundo. Per protoparentum peccatum Diabolus dominatum quemdam acquisivit super hominem, quamvis hic permaneat liber. Peccatum originale secum fert «captivitatem sub eius potestate, "qui mortis" deinde "habuit imperium", hoc est Diaboli».315 Ignorare hominem naturam habere vulneratam, ad malum inclinatam, gravibus erroribus ansam praebet in campo educationis, rei politicae, actionis socialis316 et morum.
[408]
Consequentiae peccati originalis et omnium personalium peccatorum hominum conferunt mundo, in eius complexu, peccatricem condicionem, quae sancti Ioannis potest expressione denotari: «peccatum mundi» (Io 1,29). Per hanc expressionem etiam negativus significatur influxus quem condiciones communitariae et structurae sociales, quae peccatorum hominum sunt fructus, super personas exercent.317
[409]
Hic tragicus status mundi, qui «totus in Maligno positus est» (1 Io 5,19),318 vitam hominis reddit luctam:
« Universam enim hominum historiam ardua colluctatio contra potestates tenebrarum pervadit, quae inde ab origine mundi incepta, usque ad ultimum diem, dicente Domino, perseverabit. In hanc pugnam insertus, homo ut bono adhaereat iugiter certare debet, nec sine magnis laboribus, Dei gratia adiuvante, in seipso unitatem obtinere valet ».319