カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 397-401

[397]
Homo, a Diabolo tentatus, fiduciam erga suum Creatorem in corde mori sivit suoCf Gn 3,1-11. et sua libertate abutens, Dei mandato inoboedivit. In hoc hominis primum constitit peccatum.Cf Rom 5,19. Omne exinde peccatum inoboedientia erit relate ad Deum et defectus fiduciae in Eius bonitatem.
[398]
In hoc peccato, homo se ipsum praefert Deo, et eo ipso Deum contemnit: electionem sui ipsius contra Deum fecit, contra exigentias sui status creaturae et exinde contra suum proprium bonum. Homo, constitutus in statu sanctitatis, destinabatur ut plene esset a Deo in gloria «deificatus». Per Diaboli seductionem, voluit «sicut Deus esse»,Gn 3,5. sed «extra Deum, et prae Deo, et non secundum Deum».Sanctus Maximus Confessor, Ambiguorum liber: PG 91, 1156.
[399]
Scriptura tragicas huius primae inoboedientiae ostendit consequentias. Adam et Eva sanctitatis originalis gratiam amittunt illico.Cf Rom 3,23. Metum habent Dei,Cf Gn 3,9-10. cuius falsam conceperunt imaginem, illam Dei Suarum avidi praerogativarum.Cf Gn 3,5.
[400]
Harmonia in qua erant, propter originalem iustitiam stabilita, destructa est; dominatus facultatum animae spiritualium in corpus ruptus est;Cf Gn 3,7. viri et mulieris unio est submissa tensionibus;Cf Gn 3,11-13. eorum relationes a cupidine et dominatione signabuntur.Cf Gn 3,16. Harmonia cum creatione est fracta: creatio visibilis facta est pro homine aliena et hostilis.Cf Gn 3,17.19. Propter hominem creatio servituti corruptionis subiecta est.Cf Rom 8,20. Denique consequentia pro inoboedientiae casu explicite nuntiataCf Gn 2,17. ducetur in rem: homo in pulverem revertetur, unde sumptus est.Cf Gn 3,19. Mors in historiam ingreditur humanitatisCf Rom 5,12..
[401]
Post primum peccatum, vera «invasio» peccati mundum replet: fratricidium a Cain commissum in Abelem;Cf Gn 4,3-15. universalis corruptio consequenter ad peccatum;Cf Gn 6,5.12; Rom 1,18-32. etiam in historia Israel peccatum saepe manifestatur praesertim tamquam infidelitas erga Deum Foederis et tamquam transgressio Legis Moysis; etiam post Redemptionem Christi, inter christianos, peccatum multipliciter manifestatur.Cf 1 Cor 1-6; Apc 2-3. Scriptura et Traditio Ecclesiae praesentiam et universalitatem peccati in historia hominum memorare non desinunt:
« Quod Revelatione divina nobis innotescit, cum ipsa experientia concordat. Nam homo, cor suum inspiciens, etiam ad malum inclinatum se comperit et in multiplicibus malis demersum, quae a bono suo Creatore provenire non possunt. Deum tamquam principium suum saepe agnoscere renuens, etiam debitum ordinem ad finem suum ultimum, simul ac totam suam sive erga seipsum sive erga alios homines et omnes res creatas ordinationem disrupit ».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 13: AAS 58 (1966) 1035.