[4]
教会は、人々を弟子とし、人々が信仰によってイエスのみ名によっていのちを得るためにイエスを神の子として信じるように助け、またその生き方を導き、教えて、キリストのからだを築くために力を尽くしています。これらはまとめて、早くから、カテケージスと称されていましたヨハネ・パウロ2世『要理教育に関する使徒的勧告』1(Catechesi tradendae: AAS 71 [1979] 1277-1278)参照。。
Cito catechesis est appellata nisuum summa in Ecclesia susceptorum ut discipuli arcesserentur, ut homines iuvarentur ad credendum Iesum esse Filium Dei idque credentes vitam haberent in nomine Eius, ut iidem educarentur et in hac vita instituerentur et sic corpus Christi aedificaretur.Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 1: AAS 71 (1979) 1277-1278.
[5]
「カテケージス(要理教育)は、一般的にいって、児童、青年、大人の信仰教育で、これは信者をキリスト教的生活に導くために、普通は組織的かつ体系的に行われるキリスト教教理の教授を特徴としています」同18(loc. dt., 1292)。。
«In universum affirmari potest catechesim esse educationem in fide impertiendam pueris, iuvenibus, adultis, potissimum per institutionem doctrinae christianae, quae plerumque cohaerenti fit via atque ratione, eo nempe consilio ut credentes christianae vitae plenitudini initientur».Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 18: AAS 71 (1979) 1292.
[6]
カテケージスは、教会の司牧的使命に属する多くの要素を含んでいます。実際、カテケージスはそのような要素と混同されるものではないにしても、それらの要素はカテケージスの準備となったり、結果として生まれてくるものであるという点で、カテケージス的な側面を持っています。それは次のようなものです。すなわち、福音の最初の告知ないし信仰を起こさせるための宣教的説教、信じる理由の探究、キリスト者の生活の経験、秘跡の挙行、キリスト教共同体への完全な参加、使徒的かつ宣教的あかし、などです同18(loc. cit., 1292)参照。。
Quin cum ipsis confundatur, catechesis cum pluribus aliis elementis missionis pastoralis Ecclesiae conectitur, quae rationem quamdam catecheticam prae se ferunt, catechesim ipsam praeparant aut ex illa manant. Ut sunt: prima Evangelii annuntiatio seu missionalis praedicatio ad fidem excitandam; argumentorum ad credendum inquisitio; vitae christianae experientia; sacramentorum celebratio; in ecclesialem communitatem insertio; apostolicum et missionale testimonium.Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 18: AAS 71 (1979) 1292.
[7]
「カテケージスは教会の生活全体に固く結ばれています。地理的拡大および数的増加だけでなく、いやそれにもまして、教会の内的成長と神の計画への対応は、主としてカテケージスに依存しています」同13(loc. cit., 1288)。。
«Patet autem catechesim cum omni vita Ecclesiae arcte coniungi atque conecti. Ex ipsa enim potissimum pendet non solum disseminatio Ecclesiae per loca eiusque auctus per numeros, verum multo magis interius Ecclesiae incrementum eiusque convenientia cum Dei consilio».Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 13: AAS 71 (1979) 1288.
[8]
教会の刷新の時期はまた、カテケージスの全盛期でもあります。教父時代の盛期には、聖なる司教たちが聖務のかなりの時間をこれに割いているのが見られます。たとえば、エルサレムの聖チリロ、聖ヨハネ・クリゾストモ、聖アンブロジオ、聖アウグスチヌスやその他の多くの教父たちで、これらの人々のカテキズムは依然として模範的なものです。
Tempora in quibus Ecclesia renovatur, sunt etiam tempora, quibus catechesis insigni traditur ratione. Sic, in magna Patrum Ecclesiae percipitur aetate, sanctos nempe Episcopos in suo ministerio catechesi magni momenti tribuisse partes. Tales enim sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, sanctus Ioannes Chrysostomus, sanctus Ambrosius, sanctus Augustinus atque plures alii habentur Patres, quorum opera catechetica exemplo esse pergunt.
[9]
カテケージスを通しての奉仕は、つねに諸公会議から新しい力をくみ取りました。中でもトリエント公会議はそのみごとな例を示しています。すなわち、この公会議はその憲章と教令の中で、カテケージスをとくに重要視し、トリエントの名を冠する『ローマ・カテキズム』が編集されるきっかけとなりました。これはキリスト教教理の要約書として第一級の著作です。同公会議はさらに、注目に値するほど、教会内でカテケージスの組織化を引き起こしました。その後、聖ペトロ・カニジオ、聖カロロ・ボロメオ、聖トゥリビオ・ド・モグロベホ、聖ロベルト・ベラルミノなどの聖人司教、神学者のおかげで、数々のカテキズムが次々に刊行されました。
Ministerium catecheticum vires semper in Conciliis haurit renovatas. Ad hoc quod attinet, Concilium Tridentinum exemplum habetur efferendum: etenim catechesi in suis decretis priores tribuit partes; in illo Catechismus Romanus suam invenit originem, qui etiam eius nomine insignitur et opus est praestantissimum tamquam doctrinae christianae compendium; illud in Ecclesia dispositionem pro catechesi tradenda suscitavit notatu dignam; atque etiam impulit ut plures catechismi, opera sanctorum Episcoporum ac theologorum, veluti sancti Petri Canisii, sancti Caroli Borromeo, sancti Turibii de Mogrovejo vel sancti Roberti Bellarmino, ederentur.
[10]
ですから、教皇パウロ6世によって「近代の一大カテキズム」とみなされた第2バチカン公会議に従って起こった運動の中で、教会のカテケージスが新たに注意を引いたのは驚くにあたりません。このことは 1971 年の『カテケージス一般指針』、福音宣教(1974 年)とカテケージス(1977 年)にささげられたシノドス、これらに対応する使徒的勧告『福音宣教(エヴァンジェリイ・ヌンチアンディ)』(1975 年)、『要理教育に関する使徒的勧告(カテケジ・トラデンデ)」(1979 年)によって裏づけられています。1985 年の臨時シノドスは、「信仰および道徳に関するカトリック教理を網羅するカテケージス、または概説書が作成される」臨時シノドス最終報告「神のみことばで世界の救いのためにキリストの神秘を祝う教会」 (Ecclesia sub Verbo Dei mystena Christi celebrans pro salute mundi. Relatio finalis II, B, a, 4 [Citta del Vaticano 1985] 11)。ことを要望しました。教皇ヨハネ・パウロ2世は、「この要望が普遍教会と部分教会の真の必要にまったくかなっている」ヨハネ・パウロ2世「臨時シノドス閉会式におけるあいさつ(1985年12月7日)」 6(AAS 78 [1986] 435)。ことを認めて、シノドスへの賛同を表明し、シノドスの教父たちの要望の実現に全力を注いだのです。
Inde mirum non est, in motu a Concilio Vaticano II inducto (quod quidem Concilium Paulus Papa VI tamquam magnum temporis hodierni habuit catechismum), Ecclesiae catechesim iterum mentes ad se convertisse. Directorium generale catecheticum anno 1971 editum, coetus Synodi Episcoporum evangelizationi (1974) et catechesi (1977) dicati, adhortationes apostolicae Evangelii nuntiandi (1975) et Catechesi tradendae (1979), quae illis coetibus respondent, idipsum testantur. Coetus extraordinarius Synodi Episcoporum, anno 1985 celebratus, rogavit: «Valde communiter desideratur Catechismus seu compendium totius doctrinae catholicae, tam de fide quam de moribus conscribendum».Synodus Episcoporum, Coetus extraordinarius, Ecclesia sub Verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi. Relatio finalis II, B, a, 4 (E Civitate Vaticana 1985) p. 11. Summus Pontifex Ioannes Paulus II huic Synodi Episcoporum voto sese sociavit, id nempe agnoscens: «Desiderium omnino respondet verae necessitati Ecclesiae universalis et Ecclesiarum particularium».Ioannes Paulus II, Allocutio Synodo extraordinaria exeunte ad Patres congregatos habita (7 decembris 1985), 6: AAS 78 (1986) 435. Sedulo est adnisus ut hoc Patrum Synodi desiderium in rem duceretur.