カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 402-406

[402]
Omnes homines peccato Adami implicantur. Sanctus Paulus hoc affirmat: «Per inoboeditionem unius hominis peccatores constituti sunt multi» (Rom 5,19), id est omnes homines: «Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt...» (Rom 5,12). Universalitati peccati et mortis, contraponit Apostolus universalitatem salutis in Christo: «Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius [Christi] iustitiam in iustificationem vitae» (Rom 5,18).
[403]
Ecclesia, sanctum Paulum sequens, semper docuit immensam miseriam, quae homines opprimit, et eorum inclinationem ad malum et ad mortem comprehensibiles non esse sine earum vinculo cum peccato Adami et cum facto quod ille nobis peccatum transmisit, quo omnes affecti nascimur et quod est «mors animae».Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 2: DS 1512. Propter hanc fidei certitudinem, Ecclesia Baptismum praebet in remissionem peccatorum etiam infantibus qui peccatum personale non commiserunt.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 4: DS 1514.
[404]
Quomodo peccatum Adami est peccatum omnium eius descendentium effectum? Totum genus humanum est in Adamo «sicut unum corpus unius hominis».Sanctus Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de malo, 4, 1, c.: Ed. Leon. 23, 105. Propter hanc «generis humani unitatem» omnes homines implicantur peccato Adami, sicut omnes iustitia Christi implicantur. Transmissio tamen peccati originalis est mysterium quod plene comprehendere non possumus. Sed per Revelationem scimus Adamum sanctitatem et iustitiam recepisse originales non pro se tantum, sed pro tota humana natura: Tentatori obsecundantes, Adam et Eva peccatum personale committunt, sed hoc peccatum naturam humanam afficit, quam illi in statu lapso sunt transmissuri.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canones 1-2: DS 1511-1512. Est peccatum quod toti humanitati per propagationem transmittetur, id est per transmissionem naturae humanae privatae originalibus sanctitate et iustitia. Hac de causa, peccatum originale appellatur «peccatum» modo analogico: est peccatum «contractum» et non commissum, status et non actus.
[405]
Peccatum originale, licet unicuique proprium,Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 3: DS 1513. in nullo descendente Adami indolem habet culpae personalis. Originalium sanctitatis et iustitiae est privatio, sed natura humana totaliter corrupta non est: ea in propriis viribus naturalibus est vulnerata, ignorantiae, dolori et mortis imperio submissa, et ad peccatum inclinata (haec ad malum inclinatio «concupiscentia» appellatur). Baptismus, vitam gratiae Christi donans, peccatum delet originale et hominem ad Deum convertit, sed consequentiae pro natura, debilitata et ad malum inclinata, permanent in homine eumque ad luctam vocant spiritualem.
[406]
Doctrina Ecclesiae de peccati originalis transmissione praesertim saeculo V, praecipue sub impulsu considerationis sancti Augustini contra pelagianismum, est determinata, et saeculo XVI in oppositione ad protestantium Reformationem. Pelagius tenebat hominem naturali vi suae liberae voluntatis, sine necessario adiutorio gratiae, posse vitam moraliter ducere bonam; sic culpae Adami reducebat influxum ad illum mali exempli. E contra, priores reformatores protestantes docebant per peccatum originum hominem radicaliter esse perversum et eius libertatem ad nihilum reductam; peccatum hereditate ab unoquoque homine receptum idem putabant ac tendentiam ad malum (concupiscentiam) quae insuperabilis esset. Ecclesia de sensu dati revelati circa peccatum originale specialiter se expressit in Concilio Arausicano II anno 529Concilium Arausicanum II, Canones 1-2: DS 371-372. et in Concilio Tridentino anno 1546.Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali: DS 1510-1516.