カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 407-409

[407]
Doctrina de peccato originali — conexa cum illa de Redemptione per Christum — intuitum praebet lucidae discretionis circa statum hominis eiusque operationem in mundo. Per protoparentum peccatum Diabolus dominatum quemdam acquisivit super hominem, quamvis hic permaneat liber. Peccatum originale secum fert «captivitatem sub eius potestate, "qui mortis" deinde "habuit imperium", hoc est Diaboli».315 Ignorare hominem naturam habere vulneratam, ad malum inclinatam, gravibus erroribus ansam praebet in campo educationis, rei politicae, actionis socialis316 et morum.
[408]
Consequentiae peccati originalis et omnium personalium peccatorum hominum conferunt mundo, in eius complexu, peccatricem condicionem, quae sancti Ioannis potest expressione denotari: «peccatum mundi» (Io 1,29). Per hanc expressionem etiam negativus significatur influxus quem condiciones communitariae et structurae sociales, quae peccatorum hominum sunt fructus, super personas exercent.317
[409]
Hic tragicus status mundi, qui «totus in Maligno positus est» (1 Io 5,19),318 vitam hominis reddit luctam:
« Universam enim hominum historiam ardua colluctatio contra potestates tenebrarum pervadit, quae inde ab origine mundi incepta, usque ad ultimum diem, dicente Domino, perseverabit. In hanc pugnam insertus, homo ut bono adhaereat iugiter certare debet, nec sine magnis laboribus, Dei gratia adiuvante, in seipso unitatem obtinere valet ».319