カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 410-412

[410]
Homo post suum lapsum non est a Deo derelictus. E contra, Deus eum vocat320 et ei, modo arcano, victoriam supra malum annuntiat et elevationem de lapsu.321 Hic locus Genesis est «Protoevangelium» appellatus, quia primus est Messiae Redemptoris nuntius, luctae inter serpentem et Mulierem et finalis victoriae cuiusdam a Muliere descendentis.
[411]
Traditio christiana hoc loco nuntium videt «novi Adami»,322 qui propter suam oboedientiam «usque ad mortem [...] crucis» (Phil 2,8), superabundanter inoboedientiam reparat Adami.323 Ceterum, plures Patres et Ecclesiae doctores in Muliere annuntiata in «Protoevangelio» Matrem Christi agnoscunt Mariam, tamquam «novam Evam». Illa fuit quae prima, et modo singulari, victoria a Christo de peccato reportata fruita est: illa ab omni labe peccati originalis praeservata est immunis324 et per totam suam vitam terrenam, propter gratiam Dei specialem, nullum commisit peccati genus.325
[412]
Sed cur Deus primum hominem peccare non impedivit? Sanctus Leo Magnus respondet: sumus «ampliora adepti per ineffabilem Christi gratiam quam per Diaboli amiseramus invidiam».326 Et sanctus Thomas Aquinas: «Nihil autem prohibet ad aliquid maius humanam naturam productam esse post peccatum: Deus enim permittit mala fieri ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur Rom 5,20: "Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia". Unde et in benedictione Cerei Paschalis dicitur: "O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!"».327