[413]
「神が死を造られたわけではなく、いのちあるものの滅びを喜ばれるわけでもない。……悪魔のねたみによって死がこの世に入〔った〕」(知恵1∙13、2∙24)。
«Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum [...]. Invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum» (Sap 1,13; 2,24).
[414]
サタンと呼ばれる悪魔や他の悪霊たちは、神とその意図に仕えることを自由意志を濫用して拒絶したために失墜した天使です。神に背いた彼らの選択は撤回できないものです。彼らは、神に対する自分たちの反抗に人間を加担させようと企てています。
Satan seu Diabolus ceteraque demonia angeli sunt lapsi quia libere renuerunt Deo Eiusque servire consilio. Eorum contra Deum optio definitiva est. Hominem eorum rebellioni contra Deum sociare conantur.
[415]
「人間は神によって義の中に置かれたのですが、悪霊に誘われて、歴史の初めから、その自由を濫用し、神に対立するものとなり、自分の完成を神のほかに求めました」311。
«In iustitia a Deo constitutus, homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est, seipsum contra Deum erigens et finem suum extra Deum attingere cupiens».328
[416]
最初の人としてのアダムは、ただ自分のためだけでなく、すべての人間のために神から与えられた原初の聖性と義を、その罪によって失いました。
Adam, quatenus primus homo, per peccatum suum, sanctitatem et iustitiam amisit originales quas a Deo receperat, non solum sibi, sed omnibus hominibus.
[417]
アダムとエバは子孫たちに、自分たちの最初の罪のゆえに傷つけられ原初の聖性と義を失った人間の本性を伝えました。この欠如の状態が「原罪」と呼ばれます。
Adam et Eva posteritati suae naturam humanam per suum primum peccatum transmiserunt vulneratam, et ideo sanctitate et iustitia privatam originalibus. Haec privatio «peccatum originale» appellatur.
[418]
原罪の結果、人間の本性は強さを失い、無知と苦と死に支配され、罪への傾き(この傾きが「欲望」と呼ばれます)を持つようになりました。
Consequenter ad peccatum originale, natura humana est in suis viribus debilitata, ignorantiae, dolori et mortis dominatui submissa, atque ad peccatum inclinata (haec inclinatio appellatur «concupiscentia»).
[419]
「したがってわたしたちは、トリエント公会議の教えに従い、原罪は人間本性とともに『模倣によってではなく、生殖によって』伝えられたものなので、『一人ひとりの人間のものである』と主張します」312。
«Tenemus igitur, Concilium Tridentinum secuti, peccatum originale, una cum natura humana, transfundi "propagatione, non imitatione", idque "inesse unicuique proprium"».329
[420]
キリストがもたらした罪への勝利は、罪によって失ったものよりも優れたたまものをわたしたちに与えました。「罪が増したところには、恵みはなおいっそう満ちあふれました」(ローマ5∙20)。
Victoria de peccato a Christo reportata nobis bona donavit meliora illis quae peccatum nobis abstulerat: «Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia» (Rom 5,20).
[421]
「この世界はキリスト者の信仰にとっては、創造主の愛によって造られ保たれており、罪の奴隷状態に陥りましたが、キリストの十字架の死と復活とによって、『悪しき者』の権力が破壊され、解放された世界です」313。
«Mundum [...] christifideles credunt ex amore Creatoris conditum et conservatum, sub peccati quidem servitute positum, sed a Christo crucifixo et resurgente, fracta potestate Maligni, liberatum...».330