カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 413-421

[413]
«Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum [...]. Invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum» (Sap 1,13; 2,24).
[414]
Satan seu Diabolus ceteraque demonia angeli sunt lapsi quia libere renuerunt Deo Eiusque servire consilio. Eorum contra Deum optio definitiva est. Hominem eorum rebellioni contra Deum sociare conantur.
[415]
«In iustitia a Deo constitutus, homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est, seipsum contra Deum erigens et finem suum extra Deum attingere cupiens».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 13: AAS 58 (1966) 1034-1035.
[416]
Adam, quatenus primus homo, per peccatum suum, sanctitatem et iustitiam amisit originales quas a Deo receperat, non solum sibi, sed omnibus hominibus.
[417]
Adam et Eva posteritati suae naturam humanam per suum primum peccatum transmiserunt vulneratam, et ideo sanctitate et iustitia privatam originalibus. Haec privatio «peccatum originale» appellatur.
[418]
Consequenter ad peccatum originale, natura humana est in suis viribus debilitata, ignorantiae, dolori et mortis dominatui submissa, atque ad peccatum inclinata (haec inclinatio appellatur «concupiscentia»).
[419]
«Tenemus igitur, Concilium Tridentinum secuti, peccatum originale, una cum natura humana, transfundi "propagatione, non imitatione", idque "inesse unicuique proprium"».Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 16: AAS 60 (1968) 439.
[420]
Victoria de peccato a Christo reportata nobis bona donavit meliora illis quae peccatum nobis abstulerat: «Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia» (Rom 5,20).
[421]
«Mundum [...] christifideles credunt ex amore Creatoris conditum et conservatum, sub peccati quidem servitute positum, sed a Christo crucifixo et resurgente, fracta potestate Maligni, liberatum...».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 2: AAS 58 (1966) 1026.