カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 422-424

[422]
«At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium Suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus» (Gal 4,4-5). En Evangelium Iesu Christi Filii Dei:1 Deus populum Suum visitavit.2 Promissiones Abraham et semini eius factas implevit.3 Id ultra omnem fecit exspectationem: misit Filium Suum dilectum.4
[423]
Credimus et profitemur Iesum ex Nazareth, Iudaeum natum de filia Israel in Bethlehem, tempore regis Herodis Magni et imperatoris Caesaris Augusti I, munere fabri lignarii fungentem, mortuum crucifixum Hierosolymis, sub Pontio Pilato procuratore, imperatore Tiberio regnante, aeternum esse Dei Filium hominem factum qui «a Deo exivit» (Io 13,3), «qui descendit de caelo» (Io 3,13; 6,33), qui in carne venit,5 quia «Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. [...] Et de plenitudine Eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia» (Io 1,14.16).
[424]
Gratia moti Spiritus Sancti et a Patre tracti, credimus et confitemur relate ad Iesum: «Tu es Christus, Filius Dei vivi» (Mt 16,16). Super huius fidei petram, quam Petrus confessus est, Christus Suam fundavit Ecclesiam.6