カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 426-429

[426]
«Illico ergo affirmandum est in ipsa catecheseos intima ratione hanc potissimum personam inveniri: Iesu Christi Nazareni, "Unigeniti a Patre" [...]; qui passus ac pro nobis mortuus est; quique iam, quandoquidem resurrexit, vivit semper nobiscum. [...] Catechesim tradere [...] idem valet ac patefacere in Christi Persona universum Dei consilium aeternum [...]; idem ac sensum gestuum et verborum Christi comprehendere studere necnon signorum, quae Ipse perpetravit».7 Catechesis scopus: «Ut quis [...] ad communionem cum Eo [cum Iesu Christo] [...] perveniat; Ipse enim solus conducere aliquem potest ad amorem Patris in Spiritu et ad Sanctissimae Trinitatis vitam participandam».8
[427]
«Affirmari ergo oportet in catechesi Christum, Verbum incarnatum et Filium Dei, institutione tradi, cetera autem prout ad Eum referantur; solum Christum docere, quemvis alium docentem ea dumtaxat ratione, qua Eius sit nuntius seu interpres et qua Christus per huius os loquatur. [...] Oportet ergo ad omnem catecheseos institutorem haec arcana verba Christi possint transferri: "Mea doctrina non est mea, sed Eius qui misit me" (Io 7,16)».9
[428]
Qui ad Christum evangelizandum vocatus est, debet igitur imprimis «eminentiam scientiae Christi Iesu quaerere»; oportet eum «omnia detrimentum facere», «ut Christum» lucrifaciat et inveniatur «in Illo», «ad cognoscendum Illum et virtutem Resurrectionis Eius et communionem passionum Illius, conformans» se «morti Eius, si quo modo» occurrat «ad resurrectionem, quae est ex mortuis» (Phil 3,8-11).
[429]
Ex hac Christi cognitione amore affecta, desiderium scaturit Illum annuntiandi, «evangelizandi», et alios adducendi ad «assensum» fidei in Iesum Christum. Sed simul necessitas percipitur hanc fidem semper melius cognoscendi. Ad hunc scopum, secundum ordinem Symboli fidei, imprimis praecipui Iesu praesentabuntur tituli: Christus, Filius Dei, Dominus (articulus 2). Symbolum deinde confitetur praecipua vitae Christi mysteria: illa Incarnationis Eius (articulus 3), illa Paschatis Eius (articuli 4 et 5), denique illa Eius glorificationis (articuli 6 et 7).