[426]
「要理教育の概念の中には、『父のひとり子……』ナザレのイエス・キリスト自身が含まれていることをまず認めなければなりません。このキリストは、わたしたちのために苦しみ、そして死なれましたが、すでに復活されたので、わたしたちとともにつねに生きておられます。一……要理教育を施すということは、……キリスト自身において実現された神の不変の計画をそのキリストにおいて明らかにすることにほかなりません。それはまた、キリストのわざとことばの意味とキリストが行われたしるしの意味とを理解するよう努めることです」ヨハネ・パウロ2世『要理教育に関する使徒的勧告』5(Catechesi tradendae :AAS 71 [1979] 1280-1281)。。カテケジスの目的は「キリストとの交わり……に入るところにあります。……キリストだけがわたしたちを聖霊において父の愛に導き、至聖三位の生活にあずからせることができます」同5(loc. cit., 1281)。。
«Illico ergo affirmandum est in ipsa catecheseos intima ratione hanc potissimum personam inveniri: Iesu Christi Nazareni, "Unigeniti a Patre" [...]; qui passus ac pro nobis mortuus est; quique iam, quandoquidem resurrexit, vivit semper nobiscum. [...] Catechesim tradere [...] idem valet ac patefacere in Christi Persona universum Dei consilium aeternum [...]; idem ac sensum gestuum et verborum Christi comprehendere studere necnon signorum, quae Ipse perpetravit».Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 5: AAS 71 (1979) 1280-1281. Catechesis scopus: «Ut quis [...] ad communionem cum Eo [cum Iesu Christo] [...] perveniat; Ipse enim solus conducere aliquem potest ad amorem Patris in Spiritu et ad Sanctissimae Trinitatis vitam participandam».Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 5: AAS 71 (1979) 1281.
[427]
「要理教育においては、神のみ子、託身のみことばキリストが伝えられ、ほかのものはキリストにかかわりがある限り教えられ、またキリストだけが教え、ほかの人は、キリストの代理者……として、キリストがその人の口で語る限りで教えるものです。……『わたしの教えは、自分の教えではなく、わたしをお遣わしになったかたの教えである』(ヨハネ7∙16)というキリストの不思議なことばはすべての要理教師に当てることができるはずです」同6(loc. cit., 1281-1282).。
«Affirmari ergo oportet in catechesi Christum, Verbum incarnatum et Filium Dei, institutione tradi, cetera autem prout ad Eum referantur; solum Christum docere, quemvis alium docentem ea dumtaxat ratione, qua Eius sit nuntius seu interpres et qua Christus per huius os loquatur. [...] Oportet ergo ad omnem catecheseos institutorem haec arcana verba Christi possint transferri: "Mea doctrina non est mea, sed Eius qui misit me" (Io 7,16)».Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 6: AAS 71 (1979) 1281-1282.
[428]
したがって、キリストを伝える使命を受けた者は、まず、「キリストを知ることのすばらしさ」を求めなければなりません。「キリストを得、キリストのうちにいる者」となるため、「すべてをちりあくたとみなし」、「キリストとその復活の力とを知り、その苦しみにあずかって、その死の姿にあやかりながら、何とかして死者の中からの復活に達し」(フィリピ3∙8-11)なければなりません。
Qui ad Christum evangelizandum vocatus est, debet igitur imprimis «eminentiam scientiae Christi Iesu quaerere»; oportet eum «omnia detrimentum facere», «ut Christum» lucrifaciat et inveniatur «in Illo», «ad cognoscendum Illum et virtutem Resurrectionis Eius et communionem passionum Illius, conformans» se «morti Eius, si quo modo» occurrat «ad resurrectionem, quae est ex mortuis» (Phil 3,8-11).
[429]
キリストへの愛に燃える知識から、キリストを告げ知らせ、「福音を告げ」、他の人々をイエス・キリストへの信仰に導きたいという願望が生じるのです。同時に、この信仰をますますよく知る必要を感じます。これを目指して、信条の順序に従い、まず、イエスのおもな称号(呼び名)である、キリスト、神の子、主、についての説明がなされます(第2項)。次いで信条は、キリストの生涯のおもな神秘である受肉(第3項)、死と復活(第4、5項)、最後に、栄光化(第6、7項)という順序で進められます。
Ex hac Christi cognitione amore affecta, desiderium scaturit Illum annuntiandi, «evangelizandi», et alios adducendi ad «assensum» fidei in Iesum Christum. Sed simul necessitas percipitur hanc fidem semper melius cognoscendi. Ad hunc scopum, secundum ordinem Symboli fidei, imprimis praecipui Iesu praesentabuntur tituli: Christus, Filius Dei, Dominus (articulus 2). Symbolum deinde confitetur praecipua vitae Christi mysteria: illa Incarnationis Eius (articulus 3), illa Paschatis Eius (articuli 4 et 5), denique illa Eius glorificationis (articuli 6 et 7).