[430]
イエスとは、ヘブライ語で「神は救う」という意味です。お告げのとき、天使ガブリエルはイエスにこの固有名詞を与えますが、それはイエスの身分と同時に使命をも表しています10。「神おひとりのほかに、罪をゆるすこと〔は〕でき〔ない〕」(マルコ2∙7)のですから、まさに神こそ、人となられた永遠の御子であるイエスにおいて、「ご自分の民を罪から救われる」(マタイ1∙21)のです。こうして、神はイエスのうちに人間を救われる救済史全体を集約なさいました。
Iesus Hebraice significat: «Deus salvat». In Annuntiatione, Angelus Gabriel Ei, tamquam nomen proprium, nomen Iesu dedit, quod simul identitatem Eius exprimit et missionem.10 Quia nemo «potest dimittere peccata nisi solus Deus» (Mc 2,7), in Iesu, Filio Suo aeterno, homine facto, Ipse «salvum faciet populum Suum a peccatis eorum» (Mt 1,21). Sic in Iesu, Deus totam Suam historiam recapitulat salutis pro hominibus.
[431]
救済史の中で、神はイスラエルをエジプトから脱出させて、「奴隷の家」(申命記5∙6)から解放することで満足なさいませんでした。さらに、彼らをその罪から救われます。罪はつねに神への侮辱ですから11、神だけがそれをゆるすことがおできになります12。ですから、イスラエル人たちは罪の普遍性を徐々に認識しながら、ただあがない主である神のみ名にすがるほかに救いを求めることはできなくなります13。
In historia salutis Deus satis non habuit Israel «de domo servitutis» (Dt 5,6) liberare, eum de Aegypto faciens exire. Ille eum etiam de eius salvat peccato. Quia peccatum semper offensa est Deo illata,11 solus Ille potest id absolvere.12 Hac de causa, Israel semper maiorem acquirens conscientiam universalitatis peccati, amplius salutem quaerere non poterit nisi in invocatione nominis Dei Redemptoris.13
[432]
イエスの名は、神ご自身のみ名が、罪の普遍的、決定的なあがないのために人となられた御子に現存しているということを意味します14。イエスの名だけが救いをもたらす名です15。以後、すべての人は、イエスの名を呼び求めることができます。御子は受肉によって万人と結ばれたからです16。したがって、「わたしたちが救われるべき」名は、「天下に」、この名のほかには「人間には与えられていないのです」(使徒言行録4∙12)17。
Nomen Iesu significat ipsum Nomen Dei praesens in Persona esse Filii Sui,14 hominis facti ad peccatorum universalem et definitivam Redemptionem. Iesus est Nomen divinum, quod solum affert salutem15 et ab omnibus exinde invocari potest, quia Ipse per Incarnationem omnibus hominibus Se univit16 ita ut nullum aliud sit nomen «sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri» (Act 4,12).17
[433]
救い主である神のみ名は、年にただ一度、イスラエルの贖罪のため大祭司によって呼び求められていました。そのとき、大祭司はいけにえの血を至聖所のあがないの座に振りまきました18。あがないの座は神の臨在所でした19。聖パウロがイエスについて、「神はこのキリストを立て、その血によって……罪を償う供え物となさいました」(ローマ3∙25)というとき、イエスの人性において、「神はキリストによって世をご自分と和解させてくださった」(二コリント5∙19)ことを表しています。
Nomen Dei Salvatoris semel in anno a summo sacerdote pro expiatione peccatorum Israel invocabatur, cum ille Sanctissimi propitiatorium sanguine asperserat sacrificii.18 Propitiatorium locus erat praesentiae Dei.19 Cum sanctus Paulus dicit de Iesu: «quem proposuit Deus propitiationem [...] in sanguine Ipsius» (Rom 3,25), significat quod in Eius humanitate, «Deus erat in Christo mundum reconcilians Sibi» (2 Cor 5,19).
[434]
イエスの復活は、「救い主である」神の名に栄光を与えます20。なぜなら、以後、イエスの名こそ「あらゆる名にまさる」(フィリピ2∙9-10)名の至高の力を完全に現すものとなったからです。悪霊たちはその名を恐れ21、イエスの弟子たちはその名によって奇跡を行います22。その名によって父に願うものは何でも与えられるからです23。
Iesu resurrectio Nomen Dei glorificat «Salvatoris»,20 quia exinde Nomen Iesu supremam potentiam plene manifestat Nominis «quod est super omne nomen» (Phil 2,9-10). Spiritus maligni nomen timent Eius21 et in nomine Eius discipuli Iesu faciunt miracula,22 quoniam quodcumque petunt a Patre in nomine Eius, dat illis.23
[435]
イエスの名はキリスト者の祈りの中心的な役割を果たしています。あらゆる典礼上の祈りは、「わたしたちの主イエス・キリストによって」ということばで結ばれます。「聖母マリアへの祈り(天使祝詞)」は「あなたの子イエスも祝福されました」のことばが頂点になっています。東方教会の人々が好んで口にする「イエスへの祈り」と呼ばれる祈りは、「イエス・キリスト、神の御子、主よ、罪びとであるわたしをあわれんでください」ということばになっています。多くのキリスト者は、ジャンヌ・ダルクのように、ただ「イエス」という一言を唱えて死んでいくのです24。
Nomen Iesu in corde est orationis christianae. Omnes liturgicae orationes formula concluduntur: «per Dominum nostrum Iesum Christum». Oratio «Ave Maria» culminat verbis: «Et benedictus fructus ventris tui, Iesus». Orientalis oratio cordis, «oratio Iesu» appellata, dicit: «Iesu Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei peccatoris». Plures christiani moriuntur solum verbum «Iesu», sicut sancta Ioanna de Arco, habentes in ore.24