[436]
キリストということばは、「油を注がれた者」という意味の「メシア」というヘブライ語のギリシア語訳に由来するものです。それがイエスの固有の名前となったのは、それが意味する神からの使命を彼が完全に成就されたからにほかなりません。イスラエルでは、神から与えられた使命を果たすために聖別された者たちに、神のみ名によって油が注がれていました。王たちサムエル上9・16,10・1,16・1,12・13、列王記上1・39参照。、祭司たち出エジプト29・7、レビ8・12参照。、また、まれに預言者たち列王記上19・16参照。がそうでした。神ご自身のみ国を決定的に打ち建てるために遣わされるメシアとして待望されていたのは、とくに「油を注がれた者」です詩編2・2、使徒言行録4・26-27参照。。メシアは、王ならびに祭司としてゼカリヤ4・14,6・13参照。、さらに預言者としてイザヤ61・1、ルカ4・16-21参照。、主の霊によってイザヤ11・2参照。油を注がれるはずでした。イエスはその祭司、預言者、王の三つの任務において、イスラエルのメシア待望にこたえられたのです。
Christus e versione graeca venit verbi Hebraici «Messias» quod «unctus» significat. Id proprium effectum non est nomen Iesu nisi quia Ipse perfecte missionem divinam adimplet quam id indicat. In Israel etenim in nomine Dei illi ungebantur qui consecrabantur Ei ad missionem ab Eo procedentem. Talis casus erat regum,Cf 1 Sam 9,16; 10,1; 16,1.12-13; 1 Reg 1,39. sacerdotumCf Ex 29,7; Lv 8,12. et, quandoque, Prophetarum.Cf 1 Reg 19,16. Talis, per excellentiam, casus debebat esse Messiae quem Deus ad Regnum Suum definitive instaurandum missurus erat.Cf Ps 2,2; Act 4,26-27. Oportebat Messiam per Spiritum Domini unctum esseCf Is 11,2. tamquam regem simul et sacerdotem,Cf Zach 4,14; 6,13. sed etiam tamquam Prophetam.Cf Is 61,1; Lc 4,16-21. Iesus spem Israel adimplevit messianicam in Suo triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.
[437]
天使は羊飼いたちに、イエスの誕生をイスラエルに約束されたメシアの誕生として告げました。「今日ダビデの町で、あなたがたのために救い主がお生まれになった。このかたこそ主メシアである」(ルカ2∙11)。イエスは初めから、「父から聖なる者とされて世に遣わされ」(ヨハネ10∙36)、おとめであるマリアの胎内に「聖なる者」として身ごもられたのですルカ1・35参照。。ヨセフは、「聖霊によって」胎内に子を宿したマリアを妻として「迎え入れる」ように神から召されました(マタイ1∙20)。それは、「キリストと呼ばれる」(マタイ1∙16)イエスが、ダビデのメシア家系に属するヨセフの妻から生まれるようにするためでしたローマ1・3、2テモテ2・8、黙示録22・16参照。。
Angelus pastoribus Nativitatem Iesu nuntiavit tamquam illam Messiae Israel promissi: «Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David» (Lc 2,11). Ab origine est Ille «quem Pater sanctificavit et misit in mundum» (Io 10,36), tamquam «sanctum» in sinu virginali Mariae conceptum.Cf Lc 1,35. Ioseph a Deo vocatus est ut Mariam acciperet coniugem suam in utero habentem id «quod [...] in ea natum est de Spiritu Sancto» (Mt 1,20), ut Iesus, «qui vocatur Christus» (Mt 1,16), ex uxore Ioseph nascatur in generatione messianica David.Cf Rom 1,3; 2 Tim 2,8; Apc 22,16.
[438]
イエスのメシアとしての聖別は、神から遣わされたことを明らかにします。「もとより、それはほかならぬその名が表していることであって、キリストという名には油を注いだかた、注がれたかた、注油そのものが示されているのです。油を注いだかたは御父、油を注がれたかたは御子、御子は注油である聖霊において油を注がれました」聖エイレナイオス『異端反駁』 (S. Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 3: SC 211, 350 [PG 7, 934])。。そのメシアとしての永遠の聖別については、地上での生活中には、ヨハネから洗礼を受けられたときに明らかにされました。そのとき、「神は、聖霊と力によって、このかたを油を注がれた者となさいました」(使徒言行録10∙38)。それは、メシアとして「このかたがイスラエルに現れるため」(ヨハネ1∙31)でした。イエスは行いとことばとにより「神の聖者」として認められることになりますマルコ1・24、ヨハネ6・69,使徒言行録3・14参照。。
Messianica Iesu consecratio Suam divinam manifestat missionem. «Quemadmodum et ipsum nomen significat: in Christi enim nomine subauditur qui unxit et Ipse qui unctus est, et ipsa unctio in qua unctus est; et unxit quidem Pater, unctus est vero Filius, in Spiritu, qui est Unctio».Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 3: SC 211, 350 (PG 7, 934). Eius messianica aeterna consecratio est tempore Eius vitae terrestris revelata cum a Ioanne baptizatus est, cum «unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute» (Act 10,38), «ut manifestetur Israel» (Io 1,31) sicut Eius Messias. Eius opera et verba Eum cognoscendum praebent tamquam «Sanctum Dei».Cf Mc 1,24; Io 6,69; Act 3,14.
[439]
多くのユダヤ人、ならびに彼らと希望をともにする若干の異邦人は、イエスのうちに、神からイスラエルに約束された「ダビデの子」であるメシアの基本的特徴を認めましたマタイ2・2,9・27,12・23,15・22,20・30,21・9,15参照。。イエスはメシアの称号を受け入れました。もともとそう呼ばれる権利があったからですヨハネ25・26,11・27参照。。しかし、喜んで受け入れたわけではありません。なぜなら、この称号は当時の一部の人々からはあまりにも人間的なマタイ22・41-46参照。、基本的には政治的なヨハネ6・15、ルカ24・21参照。考え方で受け取られていたからです。
Plures Iudaei atque etiam quidam gentiles qui illorum participabant spem, in Iesu fundamentalia agnoverunt lineamenta messianici «filii David» a Deo Israel promissi.Cf Mt 2,2; 9,27; 12,23; 15,22; 20,30; 21,9.15. Iesus titulum Messiae acceptavit, in quem ius habebat,Cf Io 4,25-26; 11,27. sed non sine cautela, quia a nonnullis Eius coaetaneis secundum conceptionem nimis humanam,Cf Mt 22,41-46. essentialiter politicam intelligebatur.Cf Io 6,15; Lc 24,21.
[440]
イエスは、ご自分をメシアと認めたペトロの信仰宣言を受け入れましたが、続いて、人の子であるご自分の受難が間近に迫ったことを告げられましたマタイ16・16-23参照。。イエスはご自分のメシアとしての王権の本来の意味を明らかにして、「天からくだって来た」(ヨハネ3∙13)人の子の超越的な身分ヨハネ6・62、ダニエル7・13参照。と同時に、苦しむしもべとしてのあがないの使命⸺「人の子が、仕えられるためではなく仕えるために、また、多くの人の身代金として自分のいのちをささげるためにきた」(マタイ20∙28)こと⸺を打ち明けられましたイザヤ53・10-12参照。。したがって、イエスの王権の真の意味は、十字架の上で初めて明らかにされたのですヨハネ19・19-22,ルカ23・39-43参照。。さらに、復活後に初めて、そのメシアとしての王権がペトロによって神の民の前で宣言されました。「イスラエルの全家は、はっきり知らなくてはなりません。あなたがたが十字架につけて殺したイエスを、神は主とし、またメシアとなさったのです」(使徒言行録2∙36)。
Iesus professionem fidei Petri, qui Illum tamquam Messiam agnoscebat, acceptavit, proximam annuntians Filii hominis passionem.Cf Mt 16,16-23. Authenticum Suae regalitatis messianicae contentum simul detexit in identitate transcendenti Filii hominis «qui descendit de caelo» (Io 3,13),Cf Io 6,62; Dn 7,13. et in Sua missione redemptrice Servi patientis: «Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis» (Mt 20,28).Cf Is 53,10-12. Propterea verus sensus Eius regalitatis nonnisi ex crucis summitate manifestatus est.Cf Io 19,19-22; Lc 23,39-43. Solummodo post Resurrectionem, messianica Eius regalitas a Petro coram populo Dei proclamari poterit: «Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia Dominum Eum et Christum Deus fecit, Hunc Iesum, quem vos crucifixistis» (Act 2,36).