[44]
人間は本来、また神の招きにより、宗教的存在です。神から出、神へ向かう者として、人間は神とのきずなを自由に生活に受け入れない限り、充実した人生を送ることはできません。
Homo natura et vocatione est ens religiosum. Cum vero homo a Deo veniat et ad Deum vadat, vita plene humana non vivit, nisi libere coniunctus vivat cum Deo.
[45]
人間は神との交わりのうちに生きるために造られ、神のうちに幸福を見いだします。「わたしのすべてをささげてあなたに結ばれるとき、何の悲しみも苦しみもなくなることでしょう。そのとき、わたしの生はまったくあなたに満たされ、真に生きる者となることでしょう」18。
Homo factus est ut in communione vivat cum Deo, in quo eius invenitur felicitas. «Cum inhaesero Tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et viva erit vita mea tota plena Te».18
[46]
被造物の語りかけや良心の声を聞くとき、人間は万物の原因、目的である神の存在の確証をつかむことができます。
Cum creaturarum nuntium suaeque conscientiae auscultat vocem, homo ad certitudinem existentiae Dei, causae et finis omnium, pervenire potest.
[47]
教会は、唯一の、真の、わたしたちの造り主であり、主である神を、人間理性の自然の光により、そのみわざを通して、確実に知ることができると教えます19。
Ecclesia docet Deum unum et verum, nostrum Creatorem et Dominum, per Eius opera, naturali rationis humanae lumine certo cognosci posse.19
[48]
わたしたちは、無限に完全な神に類似する被造物の多様な完全さに基づき、実際に神について語ることができます。しかし、わたしたちの限られたことばは、その神秘を完全に表し尽くすことはできません。
Deum revera nominare possumus procedentes a multiplicibus creaturarum perfectionibus, quae Dei infinite perfecti sunt similitudines, licet nostrae finitae locutiones Eius non exhauriant mysterium.
[49]
「創造主なくしては被造物は消え失せます」20。ですから、信者はキリストの愛に促されて、生きている神の光を、神を知らないか、または拒絶する人々に伝えなければならないことを自覚しています。
«Creatura [...] sine Creatore evanescit».20 Propterea credentes sciunt se amore Christi urgeri ut Dei viventis lumen afferant ad illos, qui Eum ignorant vel respuunt.