カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 441-445

[441]
Filius Dei titulus est in Vetere Testamento angelis,44 populo Electionis,45 filiis Israel46 eiusque regibus47 datus. Tunc filiationem significat adoptivam quae inter Deum et Eius creaturam relationes peculiaris intimitatis instituit. Cum promissus Rex-Messias dicitur «filius Dei»,48 id non implicat necessario, secundum horum textuum litteralem sensum, eum plus quam humanum esse. Illi qui ita Iesum tamquam Messiam Israel nominaverunt,49 fortasse nihil amplius voluerunt dicere.50
[442]
Hoc non valet de Petro cum Iesum tamquam «Christum, Filium Dei vivi» confitetur,51 quia Iesus ei sollemniter respondet: «Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est» (Mt 16,17). Pari modo, Paulus relate ad suam in via ad Damascum conversionem dicet: «Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam Suam, ut revelaret Filium Suum in me, ut evangelizarem Illum in gentibus...» (Gal 1,15-16). «Continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam Hic est Filius Dei» (Act 9,20). Hoc ab initio52 centrum erit fidei apostolicae,53 quam imprimis confessus est Petrus tamquam fundamentum Ecclesiae.54
[443]
Si Petrus indolem transcendentem filiationis divinae Iesu Messiae agnoscere potuit, hoc evenit quia Ipse eam clare significavit. Iesus, coram Synedrio, Suorum accusatorum quaestioni: «Tu ergo es Filius Dei?», respondit: «Vos dicitis quia ego sum» (Lc 22,70).55 Iam multo prius, Se tamquam «Filium» denotavit qui Patrem novit,56 qui est distinctus a «servis» quos Deus antea populo miserat Suo,57 ipsis angelis superior.58 Suam filiationem ab illa Suorum distinxit discipulorum nunquam dicens «Pater noster»,59 nisi ut illis mandaret: «Sic ergo vos orabitis: Pater noster» (Mt 6,9); atque distinctionem extulit inter «Patrem meum et Patrem vestrum» (Io 20,17).
[444]
Evangelia referunt in duobus momentis sollemnibus, in Baptismo et in Transfiguratione Christi, vocem Patris Illum tamquam «Filium Suum dilectum» denotasse.60 Iesus Se Ipsum tamquam Filium Dei Unigenitum denotat 61 et hoc titulo Suam aeternam affirmat praeexsistentiam.62 Fidem postulat «in nomen Unigeniti Filii Dei» (Io 3,18). Haec confessio christiana iam in exclamatione centurionis apparet coram Iesu in cruce: «Vere homo hic Filius Dei erat» (Mc 15,39). Solummodo in mysterio Paschali potest credens titulo «Filii Dei» ultimam eius praebere significationem.
[445]
Post Eius Resurrectionem, filiatio Eius divina in virtute glorificatae humanitatis Eius apparet: «Constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum» (Rom 1,4).63 Apostoli confiteri poterunt: «Vidimus gloriam Eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis» (Io 1,14).