カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 452-455

[452]
Nomen Iesu significat «Deum qui salvat». Infans ex Virgine Maria natus appellatus est «Iesus»: «Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis eorum» (Mt 1,21). «Nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri» (Act 4,12).
[453]
Nomen Christi «unctum», «Messiam» significat. Iesus est Christus quia «unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute» (Act 10,38). Ille erat « qui venturus» est (Lc 7,19), spei Israel obiectum.76
[454]
Nomen Filii Dei relationem unicam significat et aeternam Iesu Christi ad Deum Eius Patrem. Ille unicus Patris est Filius77 et Deus Ipse.78 Credere Iesum esse Filium Dei est necessarium ut quis christianus sit.79
[455]
Nomen Domini significat divinum principatum. Confiteri vel invocare Iesum tamquam Dominum est in Eius credere divinitatem: «Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto» (1 Cor 12,3).