カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 452-455

[452]
Nomen Iesu significat «Deum qui salvat». Infans ex Virgine Maria natus appellatus est «Iesus»: «Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis eorum» (Mt 1,21). «Nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri» (Act 4,12).
[453]
Nomen Christi «unctum», «Messiam» significat. Iesus est Christus quia «unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute» (Act 10,38). Ille erat « qui venturus» est (Lc 7,19), spei Israel obiectum.Cf Act 28,20.
[454]
Nomen Filii Dei relationem unicam significat et aeternam Iesu Christi ad Deum Eius Patrem. Ille unicus Patris est FiliusCf Io 1,14.18; 3,16.18. et Deus Ipse.Cf Io 1,1. Credere Iesum esse Filium Dei est necessarium ut quis christianus sit.Cf Act 8,37; 1 Io 2,23.
[455]
Nomen Domini significat divinum principatum. Confiteri vel invocare Iesum tamquam Dominum est in Eius credere divinitatem: «Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto» (1 Cor 12,3).