カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 456-460

[456]
Cum Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano respondemus confitentes: « Propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est».80
[457]
Verbum caro factum est ut nos cum Deo reconcilians salvaret: Deus «dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris» (1 Io 4,10). «Pater misit Filium salvatorem mundi» (1 Io 4,14). «Ille apparuit, ut peccata tolleret» (1 Io 3,5):
« Opus enim habebat medico natura nostra, quae morbo laborabat. Opus habebat eo qui erigeret, homo qui ceciderat. Opus habebat eo qui vivificaret, qui a vita exciderat. Opus habebat eo qui ad bonum reduceret, qui defluxerat a boni participatione. Egebat lucis praesentia, qui erat inclusus in tenebris. Quaerebat redemptorem captivus, adiutorem vinctus, liberatorem is qui iugo premebatur servitutis. Haecne sunt parva et indigna quae Deum moveant, ut descendat ad humanam naturam visitandam, cum adeo infeliciter et miserabiliter affecta esset humanitas? ».81
[458]
Verbum caro factum est ut sic amorem Dei cognoscamus: «In hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium Suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per Eum» (1 Io 4,9). «Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in Eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam» (Io 3,16).
[459]
Verbum caro factum est ut nostrum sit sanctitatis exemplar: «Tollite iugum meum super vos et discite a me...» (Mt 11,29). «Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me» (Io 14,6). Atque Pater super Transfigurationis montem mandat: «Audite Illum» (Mc 9,7).82 Ipse utique beatitudinum est exemplar et Legis novae norma: Diligite invicem «sicut dilexi vos» (Io 15,12). Hic amor effectivam sui ipsius implicat oblationem ad sequelam Illius.83
[460]
Verbum caro factum est ut nos efficeret «divinae consortes naturae» (2 Pe 1,4): «Propter hoc Verbum Dei homo, et qui Filius Dei est Filius hominis factus est, ut homo, commixtus Verbo Dei et adoptionem percipiens, fiat filius Dei».84 «Ipse siquidem homo factus est, ut nos dii efficeremur».85 «Unigenitus [...] Dei Filius, Suae divinitatis volens nos esse participes, naturam nostram assumpsit, ut homines deos faceret factus homo».86