カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 461-463

[461]
Ecclesia, sancti Ioannis expressionem iterum sumens («Verbum caro factum est»: Io 1,14), «Incarnationem» appellat factum assumptionis naturae humanae a Filio Dei ut nostram in ea adimpleat salutem. Ecclesia in hymno quem sanctus Paulus testatur, mysterium canit Incarnationis:
« Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse Se aequalem Deo, sed Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit Semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis! » (Phil 2,5-8).87
[462]
Epistula ad Hebraeos de eodem loquitur mysterio:
« Ideo ingrediens mundum dicit: "Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata et sacrificia pro peccato non Tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio, [...] ut faciam, Deus, voluntatem Tuam" » (Heb 10,5-7, adducens Ps 40,7-9 LXX).
[463]
Fides in veram Filii Dei Incarnationem signum fidei christianae est distinctivum: «In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est» (1 Io 4,2). Talis est laeta persuasio Ecclesiae inde ab eius initio, cum «magnum pietatis mysterium» canit: Ille «manifestatus est in carne» (1 Tim 3,16).