カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 464-469

[464]
Eventus unicus et prorsus singularis Incarnationis Filii Dei non significat Iesum Christum esse partim Deum et partim hominem, neque esse confusae commixtionis effectum inter humanum et divinum. Ille factus est vere Homo, vere permanens Deus. Iesus Christus verus est Deus et verus Homo. Ecclesia hanc fidei veritatem defendere debuit et clarificare priorum saeculorum decursu coram haeresibus quae illam corrumpebant.
[465]
Priores haereses non tam divinitatem Christi negaverunt, quam Eius veram humanitatem (docetismus gnosticus). A temporibus apostolicis, fides christiana in vera Incarnatione Filii Dei institit, qui in carne venit.Cf 1 Io 4,2-3; 2 Io 7. Sed a saeculo tertio, Ecclesia contra Paulum Samosatenum, in Concilio Antiochiae congregato, affirmare debuit Iesum Christum Filium Dei esse natura, non adoptione. Primum Concilium Oecumenicum Nicaenum, anno 325, in suo Symbolo confessum est Filium Dei esse «natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod graece dicunt homousion)»Symbolum Nicaenum: DS 125. et Arium damnavit qui affirmabat esse «Filium Dei ortum ex nihilo»Concilium Nicaenum, Epistula synodalis «Epeide tes» ad Aegyptios: DS 130. et «ex alia substantia aut essentia» esse quam Pater est.Symbolum Nicaenum: DS 126.
[466]
Haeresis nestoriana in Christo perspiciebat personam humanam Personae divinae Filii Dei coniunctam. Adversus illam sanctus Cyrillus Alexandrinus et tertium Concilium Oecumenicum Ephesi congregatum anno 431 confessi sunt «Verbum, unita Sibi secundum hypostasim carne animata rationali anima, [...] hominem factum» esse.Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS 250. Humanitas Christi aliud subiectum non habet quam Persona divina Filii Dei quae illam assumpsit fecitque Suam inde ab Eius conceptione. Hac de causa, Concilium Ephesinum anno 431 proclamavit Mariam per conceptionem humanam Filii Dei in sinu suo verissime factam esse Matrem Dei: «Deiparam [...], non quod Verbi natura Ipsiusque divinitas ortus Sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed quod sacrum illud corpus anima intelligente perfectum ex ea traxerit, cui et Dei Verbum, secundum hypostasim unitum, secundum carnem natum dicitur».Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS 251.
[467]
Monophysitae affirmabant naturam humanam qua talem in Christo exsistere desivisse, cum a Persona divina Filii Dei assumpta sit. Huic haeresi se contraponens, quartum Concilium Oecumenicum, Chalcedone, anno 451, confessum est:
« Sequentes igitur sanctos Patres, unum Eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, Eundem perfectum in deitate, Eundem perfectum in humanitate, Deum vere et Hominem vere, Eundem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis Eundem secundum humanitatem, "per omnia nobis similem absque peccato";Cf Heb 4,15 ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus Eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine Dei Genetrice secundum humanitatem.
Unum Eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam Personam atque subsistentiam concurrente ».Concilium Chalcedonense, Symbolum: DS 301-302.
[468]
Quidam post Concilium Chalcedonense ex natura humana Christi quasi subiectum effecerunt personale. Quintum Concilium Oecumenicum, Constantinopoli, anno 553, contra illos confessum est: esse «unam Eius subsistentiam [seu Personam] [...], qui est Dominus (noster) Iesus Christus, Unus de sancta Trinitate».Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 4: DS 424. Omnia ergo in Christi humanitate Eius Personae divinae tamquam Eius proprio subiecto attribui debent,Cf iam Concilium Ephesinum, Anathematismi Cyrilli Alexandrini, 4: DS 255. non solum miracula, sed etiam passionesCf Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 3: DS 423. et ipsa Mors: confitemur «Dominum nostrum Iesum Christum, qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et Unum de Sancta Trinitate».Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 10: DS 432.
[469]
Sic Ecclesia confitetur Iesum inseparabiliter verum esse Deum et verum Hominem. Est vere Filius Dei qui homo factus est, frater noster, et quidem quin Deus, Dominus noster, esse desineret:
« Id quod fuit remansit, et quod non erat assumpsit », canit liturgia Romana.In sollemnitate sanctae Dei Genetricis Mariae, Antiphona ad «Benedictus»: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 394; cf Sanctus Leo Magnus, Sermo 21, 2: CCL 138, 87 (PL 54, 192). Et sancti Ioannis Chrysostomi liturgia proclamat et canit: « O Fili Unigenite et Verbum Dei, qui es immortalis, propter nostram salutem dignatus es incarnari e sancta Matre Dei semperque Virgine Maria, qui sine mutatione factus es homo et crucifixus es. O Christe Deus, qui Morte Tua mortem devicisti, qui es Unus de Sancta Trinitate, cum Patre et Spiritu Sancto glorificatus, salva nos! ».Officium Horarum Byzantinum, Hymnus «O monoghenis»: «Horológion tò méga (Romae 1876) p. 82.