カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 470-478

[470]
Cum, in Incarnationis arcana unione, natura humana «assumpta, non perempta sit»,102 Ecclesia saeculorum decursu adducta est ad plenam animae humanae cum eius intellectus et voluntatis operationibus atque corporis humani Christi realitatem confitendam. Sed pari modo in memoriam vicissim revocare debuit naturam humanam Christi tamquam propriam ad Personam divinam Filii Dei pertinere qui illam assumpsit. Quidquid Ille est et quidquid Ille agit in ea, «ex Uno de Trinitate» provenit. Filius igitur Dei humanitati Suae proprium modum exsistendi personaliter in Trinitate communicat Suum. Sic Christus, tam in Sua anima quam in Suo corpore, divinos Trinitatis mores humane exprimit:103
« Filius Dei [...] humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato ».104
[471]
Apollinaris Laodicensis affirmabat Verbum in Christo animam vel spiritum substituisse. Contra hunc errorem Ecclesia confessa est Filium aeternum etiam animam rationalem assumpsisse humanam.105
[472]
Haec anima humana, quam Filius Dei assumpsit, vera cognitione humana est dotata. Haec cognitio qua talis de se illimitata esse non poterat: in condicionibus historicis suae in spatio et tempore exercebatur exsistentiae. Hac de causa, Filius Dei Se hominem faciens acceptare potuit «sapientia et aetate et gratia» proficere (Lc 2,52) atque adeo inquirere debere de eis quae in condicione humana modo experimentali discenda sunt.106 Hoc realitati Eius voluntariae in «forma servi» exinanitionis correspondebat.107
[473]
Sed, eodem tempore, haec cognitio vere humana Filii Dei vitam divinam Eius exprimebat Personae.108 «Dei Filius cuncta noverat; ac per Ipsum, quem Ille hominem induerat; non natura, sed qua Verbo unitus erat. [...] Humana natura, qua erat unita Verbo, cuncta noverat divinaque haec ac pro maiestate in Se exhibebat».109 Talis est imprimis casus intimae et immediatae cognitionis quam Filius Dei homo factus habet de Patre Suo.110 Filius etiam in Sua cognitione humana divinam ostendebat penetrationem quam de cogitationibus cordis hominum habebat secretis.111
[474]
Cognitio humana Christi, propter Suam unionem cum Sapientia divina in Persona Verbi incarnati plenitudine gaudebat scientiae consiliorum aeternorum, ad quae venerat revelanda.112 Quod Ipse in hoc campo ignorare agnoscit,113 alias declarat Se missionem non habere id revelandi.114
[475]
Pari modo, Ecclesia in sexto Concilio Oecumenico confessa est Christum duas voluntates et duas naturales possidere operationes, divinas et humanas, non oppositas, sed cooperantes, ita ut Verbum caro factum in oboedientia ad Patrem humane voluerit quidquid Ipse cum Patre et Spiritu Sancto pro nostra salute divine deciderat.115 Ecclesia agnoscit «sequentem Eius humanam voluntatem et non resistentem vel reluctantem, sed potius et subiectam divinae Eius atque omnipotenti voluntati».116
[476]
Quia Verbum caro factum est veram assumens humanitatem, corpus Christi erat circumscriptum.117 Hac de causa, vultus humanus Iesu potest «depingi».118 Ecclesia in septimo Concilio Oecumenico119 tamquam legitimum agnovit ut per sanctas repraesentetur imagines.
[477]
Ecclesia simul semper hoc agnovit: in corpore Iesu, Deus qui est «invisibilis in Suis, visibilis in nostris apparuit».120 Re vera, peculiaritates individuales corporis Christi Personam exprimunt divinam Filii Dei. Hic Sui corporis humani lineamenta fecit Sua ita ut ea in quadam sacra imagine depicta possint veneratione coli, quia fidelis qui imaginem veneratur, «adorat in ea depicti subsistentiam».121
[478]
Iesus in vita Sua, in agonia Sua in Suaque passione nos cognovit et amavit omnes et singulos atque pro unoquoque nostrum Se tradidit: Filius Dei «dilexit me et tradidit Semetipsum pro me» (Gal 2,20). Ipse nos omnes corde amavit humano. Hac de causa, sacrum cor Iesu, propter nostra peccata et pro nostra salute transfixum,122 «praecipuus consideratur index et symbolus [...] illius amoris, quo divinus Redemptor aeternum Patrem hominesque universos continenter adamat».123