カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 470-478

[470]
Cum, in Incarnationis arcana unione, natura humana «assumpta, non perempta sit»,Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042. Ecclesia saeculorum decursu adducta est ad plenam animae humanae cum eius intellectus et voluntatis operationibus atque corporis humani Christi realitatem confitendam. Sed pari modo in memoriam vicissim revocare debuit naturam humanam Christi tamquam propriam ad Personam divinam Filii Dei pertinere qui illam assumpsit. Quidquid Ille est et quidquid Ille agit in ea, «ex Uno de Trinitate» provenit. Filius igitur Dei humanitati Suae proprium modum exsistendi personaliter in Trinitate communicat Suum. Sic Christus, tam in Sua anima quam in Suo corpore, divinos Trinitatis mores humane exprimit:Cf Io 14,9-10.
« Filius Dei [...] humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato ».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042-1043.
[471]
Apollinaris Laodicensis affirmabat Verbum in Christo animam vel spiritum substituisse. Contra hunc errorem Ecclesia confessa est Filium aeternum etiam animam rationalem assumpsisse humanam.Cf Sanctus Damasus I, Epistula Oti te apostolike kathedra: DS 149.
[472]
Haec anima humana, quam Filius Dei assumpsit, vera cognitione humana est dotata. Haec cognitio qua talis de se illimitata esse non poterat: in condicionibus historicis suae in spatio et tempore exercebatur exsistentiae. Hac de causa, Filius Dei Se hominem faciens acceptare potuit «sapientia et aetate et gratia» proficere (Lc 2,52) atque adeo inquirere debere de eis quae in condicione humana modo experimentali discenda sunt.Cf Mc 6,38; 8,27; Io 11,34; etc. Hoc realitati Eius voluntariae in «forma servi» exinanitionis correspondebat.Cf Phil 2,7.
[473]
Sed, eodem tempore, haec cognitio vere humana Filii Dei vitam divinam Eius exprimebat Personae.Cf Sanctus Gregorius Magnus, Epistula Sicut aqua: DS 475. «Dei Filius cuncta noverat; ac per Ipsum, quem Ille hominem induerat; non natura, sed qua Verbo unitus erat. [...] Humana natura, qua erat unita Verbo, cuncta noverat divinaque haec ac pro maiestate in Se exhibebat».Sanctus Maximus Confessor, Quaestiones et dubia, Q. I, 67: CCG 10, 155 (66: PG 90, 840). Talis est imprimis casus intimae et immediatae cognitionis quam Filius Dei homo factus habet de Patre Suo.Cf Mc 14,36; Mt 11,27; Io 1,18; 8,55; etc. Filius etiam in Sua cognitione humana divinam ostendebat penetrationem quam de cogitationibus cordis hominum habebat secretis.Cf Mc 2,8; Io 2,25; 6,61; etc.
[474]
Cognitio humana Christi, propter Suam unionem cum Sapientia divina in Persona Verbi incarnati plenitudine gaudebat scientiae consiliorum aeternorum, ad quae venerat revelanda.Cf Mc 8,31; 9,31; 10,33-34; 14,18-20.26-30. Quod Ipse in hoc campo ignorare agnoscit,Cf Mc 13,32. alias declarat Se missionem non habere id revelandi.Cf Act 1,7.
[475]
Pari modo, Ecclesia in sexto Concilio Oecumenico confessa est Christum duas voluntates et duas naturales possidere operationes, divinas et humanas, non oppositas, sed cooperantes, ita ut Verbum caro factum in oboedientia ad Patrem humane voluerit quidquid Ipse cum Patre et Spiritu Sancto pro nostra salute divine deciderat.Cf Concilium Constantinopolitanum III (anno 681), Sess. 18a, Definitio de duabus in Christo voluntatibus et operationibus: DS 556-559. Ecclesia agnoscit «sequentem Eius humanam voluntatem et non resistentem vel reluctantem, sed potius et subiectam divinae Eius atque omnipotenti voluntati».Concilium Constantinopolitanum III, Sess. 18a, Definitio de duabus in Christo voluntatibus et operationibus: DS 556.
[476]
Quia Verbum caro factum est veram assumens humanitatem, corpus Christi erat circumscriptum.Cf Concilium Lateranense (anno 649), Canon 4: DS 504. Hac de causa, vultus humanus Iesu potest «depingi».Cf Gal 3,1. Ecclesia in septimo Concilio OecumenicoConcilium Nicaenum II (anno 787), Act. 7a, Definitio de sacris imaginibus: DS 600-603. tamquam legitimum agnovit ut per sanctas repraesentetur imagines.
[477]
Ecclesia simul semper hoc agnovit: in corpore Iesu, Deus qui est «invisibilis in Suis, visibilis in nostris apparuit».Praefatio in Nativitate Domini, II: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 396. Re vera, peculiaritates individuales corporis Christi Personam exprimunt divinam Filii Dei. Hic Sui corporis humani lineamenta fecit Sua ita ut ea in quadam sacra imagine depicta possint veneratione coli, quia fidelis qui imaginem veneratur, «adorat in ea depicti subsistentiam».Concilium Nicaenum II, Act. 7a, Definitio de sacris imaginibus: DS 601.
[478]
Iesus in vita Sua, in agonia Sua in Suaque passione nos cognovit et amavit omnes et singulos atque pro unoquoque nostrum Se tradidit: Filius Dei «dilexit me et tradidit Semetipsum pro me» (Gal 2,20). Ipse nos omnes corde amavit humano. Hac de causa, sacrum cor Iesu, propter nostra peccata et pro nostra salute transfixum,Cf Io 19,34. «praecipuus consideratur index et symbolus [...] illius amoris, quo divinus Redemptor aeternum Patrem hominesque universos continenter adamat».Pius XII, Litt. Enc. Haurietis aquas: DS 3924; cf Id., Litt. Enc. Mystici corporis: DS 3812.