カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 488-489

[488]
«Misit Deus Filium Suum» (Gal 4,4), sed ut Illi corpus aptaret131 liberam cuiusdam creaturae voluit cooperationem. Ad hoc, ab aeterno, Deus, ut Mater esset Filii Sui, quamdam filiam Israel elegit, adulescentulam Iudaeam ex Nazareth in Galilaea, «virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria» (Lc 1,26-27):
« Voluit autem misericordiarum Pater, ut acceptatio praedestinatae Matris Incarnationem praecederet, ut sic, quemadmodum femina contulit ad mortem, ita etiam femina conferret ad vitam ».132
[489]
Toto Veteris Foederis decursu, missio Mariae ab illa sanctarum mulierum est praeparata. Prorsus initio, est Eva: ipsa, non obstante sua inoboedientia, Promissionem recipit descendentiae quae Maligni erit victrix133 et Promissionem de eo quod ipsa cunctorum viventium mater futura est.134 Vi huius Promissionis, Sara, non obstante sua magna aetate, filium concipit.135 Deus, contra omnem humanam spem, id eligit quod tamquam impotens considerabatur et debile136 ut Suam fidelitatem erga Suam ostendat Promissionem: Annam, matrem Samuelis,137 Deboram, Ruth, Iudith, Esther multasque alias mulieres. Maria «praecellit inter humiles ac pauperes Domini, qui salutem cum fiducia ab Eo sperant et accipiunt. Cum ipsa tandem praecelsa Filia Sion, post diuturnam exspectationem Promissionis, complentur tempora et nova instauratur Oeconomia».138